PHYSICORVM ARIST.
tatur. Neceſſe eſt igitur ipſum partim in hoc, partim in al-
tero eſſe: neq; enim in utroq; , neq; in neutro eſſe poteſt. Di
co autem in quod mutatur primùm mutatione, ut fuſcum
cùm ex albo mutatur, non nigrum: non enim id quod muta-
tur in utrouis extremorum eſſe neceſſe eſt. Patet igitur
omne quod mutatur diuiſibile eſſe.
56.1.
Poſtquã oſten
dit ariſt. nullũ
cõtinuũ ex in_
diuiſibilib
9
cõ
poni, ne{que} indi@
uiſibile eſſe, ex
quibus conſtat
motũ eſſe diui-
ſibilem, hî
[?]
c de
terminatde mo
tus diuiſione,
pręmittẽs quæ
dam ad motus
diuiſionem ne,
@eſſaria.
De diuiſione Motus, & Quietis. Quod indiuiſibile non poſsit
moueri: & quomodo diuidatur motur ipſe.
57.
CAP. IIII.
_MO_tus autem duobus eſt diuiſibilis modis: uno quidẽ
modo tempore, altero uerò ratiõe partiũ eius quod
ſubit motum. Veluti ſi A C totum mouetur, & A B, & B C ſanè mouebitur. Atq; ſit partis quidẽ A B, motus D E,
partisuerò B C, motus E F. Totum igitur motũ D F: ipſius
A C mobilis motum eſſe, neceſſe eſt: etenim hoc ipſo motu
mouebitur: quippe cum utraque pars utroque moueatur
motu: & nihil alieno motu, ſed proprio moueatur. Quare
totus motus, totius eſt magnitudinis motus. Præterea ſi mo
tus quidem omnis alicuius eſt motus, totus autem D F mo-
tus, neq; A B, neq; B C eſt partis (pars enim partis eſt mo-
tus) neq; cuiquam tribuitur alij (cuius nanque totius totus
eſt motus, eius & partium partes ſunt: partes autẽ D E F,
partium A B C, & non aliorum ſunt motus: plurium enim
unus motus eſſe non poteſt) totus profectò motus D F, to-
tius A C magnitudinis motus erit. Inſuper ſi totius A C
magnitudinis alius quidem ſit motus, ceu C K, auferentur
ab ipſo utrarumq; partium motus, quidem æquales erunt
motibus D E & E F, unus enim unius eſt motus. quare ſi to
tus G K motus, in motus partium diuidetur, motus G K mo
tui D F erit æqualis. Sin uerò restabit aliquid, ut H K, hic
@ullus erit motus, ut patet: neq; enim totius, neq; partium,