Volltext: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

LIBER VI. poßit, fiet ut celerius in ipſo, ac tardius moueatur. Sit itaq; nunc ipſum D, atque in ipſo celerius mobile longitudinem
tranſeat A B literis deſignatã. Igitur mobile tardius mino-
rem in eodem longitudinẽ pertranſibit: deſignetur & ipſa: & ſit A C. Quoniã [?] autẽ mobile tardius in toto nunc ipſo,
longitudinẽ A C pertranſiuit: celerius mobile per eandem
in minore ſanè mouebitur. Quare ipſum nunc diuidetur: at
e [?] rat indiuiſibile. Fieri ergo non poteſt, ut quicquam in ipſo
nunc moueatur. At uerò nec in eodem quicquã quieſcere
poteſt: quieſcere enim id dicebamus, quod eſt aptum ut mo
ueatur, & nõ mouetur tunc, cùm aptum eſt moueri, & ubi,
& quemadmodum moueri eſt aptum. Quare cùm in ipſo
nunc nihil ſit aptum moueri, patet nibil etiam in eodẽ quie-
ſcere aptum eſſe. Prætereà ſi nunc ipſum in utriſq, tẽpo-
ribus idem eſt: fieriq́; poteſt ut in horum temporũ altero to
to quippiã moueatur, in altero toto quieſcat: atq; id quod
toto in tẽpore mouetur, in quouis ipſius mouebitur, in quo
ipſum moueri poteſt: & id quod quieſcit ſimili modo quie-
ſcet: fit profectò ut idẽ moueatur, ſimul atq; quieſcat: ipſum
enim nunc, ultimum utrorumq; temporum eſt. Inſuper id
quieſcere dicimus, quod ſimiliter ſeſe habet et ipſum, et par
tes, nunc atq; prius: at in ipſo nunc non eſt prius, ut patet: quare nõ fit, ut in ipſo quicquã quieſcat. Quæ cum ita ſint,
neceſſe eſt & id quod mouetur, & id quod quieſcit, in tem
pore moueatur, atq; quieſcat. Omne autem quod mutatur,
diuiſibile eſſe neceſſe eſt. Nam cùm è quodam in quoddam
ſit omnis mutatio, cùm eſt quidem in eo in quod eſt mutatũ,
nõ ulterius, ut patet, mutatur: cùm uerò eſt in eo, ex quo eſt
mutatio, & ipſum, & omnes partes, nondũ mutatur: quod
enim eodem modo ſe habet, & ipſum, & partes, id non mu

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer