Full text: Aristoteles: Physicorvm Aristotelis, sev, de natvrali auscultatione, libri octo

PHYSICORVM ARIST. & indiuiduum eſſe oportet ueluti formã, et tẽpus unũ eſſe,
& nõ intercapedines fieri. Et id, quod mouetur, unũ, nõ per
accidẽs eſſe: ut albũ nigreſcere, & Coriſcũ ambulare: unũ
autẽ est Coriſcus, ac album, ſed per accidens, neq; cõmune: fieri enim potest, ut duo ſimul bomines eadem ſanatione ſa-
nentur, ex oculorũ morbo in ſanitatẽ eorũdem pergẽtes. At
nõ unus motus bic eſt, ſed ſpecie unus. Si Socrates autẽ ea-
dem alteratione ſpecie, diuerſis tẽporibus alteratur, ſi cor-
ruptum iterũ unum numero fieri potest, erit et bæc altera-
tio una: ſin nõ poteſt, erit eadẽ ſpecie: ſed non numero una. Existit autẽ buic ſimilis dubitatio, ſi una ſit ipſa ſanitas, & habitusipſi omnino, atq; affectus in corporib 9 ipſis nec´nes
ea nanq; quæ babẽt, moueri, fluereq́; uidentur. Si eadẽ igi-
tur, atque una ſit mane, & nunc ſanitas: cur & cùm rurſus
quiſpiã amiſſam recuperauerit, & bæc & illa nõ unanu-
mero erit? Eſt enim eadẽ ratio: uerùm boc intereſſe uidetur,
quòd ſi habitus ſint duo, duo erunt & ipſi actus: ſicut ſi
actus ſit unus, & habitum unum eſſe neceſſe est: unus enim
actus numero, unius numero habitus eſt. At ſi habitus ſit
unus, nõ ſortaſſe cuipiã uidebitur unus etiã actus eſſe: cùm
enim ceſſauerit quiſpiam ambulare, nõ eſt ipſa ambulatio: rurſus autẽ ambulante, erit. Quòd ſi una, & eadẽ est: idem,
ac unũ, & corrũpi, & eſſe perſæpe potest. Hæ igitur dubi-
tationes extra præſentẽ cõſiderationẽ eſſe uidẽtur. Cùm aũt
omnis motus cõtinuus ſit, ſi omnis eſt diuiſibilis, eũ, qui ſim
pliciter unus est, & continuum eſſe neceſſe est: & ſi conti-
nuus est, unus est: non enim omnis omni cõtinuus fieri põt,
ſicut nec aliud quoduis cuiuis, ſed quorũ ultima unum fie-
ri poſſunt: ultima uerò quorundã non ſunt, quorundã ſunt,
at diuerſa ſpecie, atq; æquiuoca. Quo nanq; modo tanget,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer