Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. latum op{us} Græci {δι}ικτυόθετομ vocant, vt tradit Plin. toties memorato cap. XXII . Sed & illi {δι}ικτυωτὰ dicunt retis in modum ſtructa & quaſi cancellata, vt hîc
in Mauſeolo Augusti, & in vestigijs palatij Pincij Senatoris, quod eſt nõ ita procul
à porta Pinciana, cui olim fuit nomen Collatinæ, videre licet, præterea in monu-
mento Virgilij, quod qui Neapolim petunt ſuſpicientes dextra vident ſtatim quam
cryptam egreßi ſunt, item in ſinu Baiano, in castello aquæ quod centum camerell{as}
vocant, in piſcina mirabili, ac Cumis, & Puteolis in amphitheatro quod ſcholam
Virgily vulg{us} vocat, in caſtello aquæ quod labyrinthum dicunt, ad antrum Sybillæ
prope Auernum lacum, & infinitis alijs locis. vulgò amygdalatum op{us} vocatur.

Inter ſéque ímbrícata. ] Id eſt vt vnum duorum cæmentorum angulis,
atque adeò cæmentis ipſis inuehatur, ſedeat\’ imbricum tegularum modo. Sunt au-
tem imbrices tegulæ aduolutæ, & canalis in modum ductæ, & veluti ſemitubuli,
id eſt quæ crurum tuendorum arma (tibialia vocat Paul{us} iuriſconſul. Pandect. li-
bro XLVIII . de re militari) imitantur Docte Plini{us} vngues ſimiæ ſcripſit eſſe
imbricatos lib. XI . cap. XLV . & lib. XV . cap. XLV . Cypriam laurum folio eſſe
per margines imbricato Ab imbrice, quem ex Plauto & Virgilio probat Serui{us}
fœminino & maſculino genere proferri, sidoni{us} dixit tegulis imbricari pro tegi,
Epistolarum libro ſecundo.

Medío cauo ſeruato ſecundum orthoſtatas. ] Orthostatæ ſunt ar-
rectaria quacunque ſint materia. Ligneorum quamuis procumbentium mentio eſt
lib. X . cap. XIX . Lapideorũ autem ratio intelligi poteſt hîc ex Tyburtini lapidis ſpox-
dis pontium Hadriani, Fabritij, & Cæstij, id eſt S. Angeli, S. Bartholomæi, & qua-
tuor capitum, quanquam pl{us} ſemidirutis & in ſepulcro Plauciorum via Tybur-
tina, ad pontem Lucanum. Inciduntur in his canales, in quos veluti in fœmin{as}
aliud quidpiam ceu maſculum ineat committatur\’. Cuiuſmodi ſunt, qu{as} regnan-
tes nostri morteſi{as}, quaſi mordeſi{as}, à mordendo vocant, commiſſuræ ſcilicet gen{us},
cum perpetuo canali induntur, inſeruntur’ue tabulæ, aut quippiam ſimile. Hoc au-
tem loco interpretamur pro erectis corijs, ſecundum quæ excitandi ſunt bipedales
parietes. Reuinciuntur verò inter ſe eiuſdem plani corij lapides anſis ferreis, aut
æreis poti{us}, quanquam & ligneis ſecuriclis (nostri hyrundinũ caud{as} vocant) cera
& amurca perfuſis in alligationib{us} vſos, ipſa opera docent. Inferiores autem lapi-
des cum ſuperiorib{us} configuntur clauis, & connectuntur.

Quòd cubilia & coagmenta eorum. ] Cubilia ſunt hoc loco ſedes la-
pidum aut laterum.

Seu de lapide duro ordínaríam. ] Ordinaria ſtructura media eſt inter
eam, quæ fit è quadrato lapide, & quæ ex informi cæmento temere congesto, vbi
lapides & ſi ad normam non reſpondent, à ſe inuicem non abhorrent, & ordine
coagmentantur.

Ex hís unum íſodomum, alterum pſeudífodomum. ] Ali{as} le-
gitur iſœcodomon, & pſeudiſœ codomon. Tricæli{us}, qui lexicon Ferrariæ imprimen-
dum curauit anno M. DX . legebat iſogonion & pſeudiſogonion, quamuis φ{ευ}{δι}ισο-
γώνιομ legatur. Non poſſum dicere cur probem, nullo adiuuante, quem viderim co-
dice. Plini{us} lib. XXXVI . cap. XXII . ita expreßit Græcorum ſtructuram. Græ-
ci, inquit, è lapide duro, aut ſilice aquato conſtruunt veluti lateritios parietes. Cum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer