Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. vehementia ex topho terraq́; (quemadmodum in fornacibus & à calce)
ita ex his ereptum eſſe liquorem. Igitur diſsi milibus & diſparibus rebus
correptis, & in vnam poteſtatem collatis, calida humoris ieiunitas aqua
repente ſatiata, communibus corporibus latenti calore conferueſcit, & vehementer efficit ea coire, celeriterq́; vna ſoliditatis percipere virtutem. Relinquetur deſideratio, quoniam ita ſunt in Hetruria ex aqua calida
crebri fontes: quid ita non etiam ibi naſcitur puluis, è quo eadem ratione
ſub aqua ſtructura ſolideſcat? Itaque viſum eſt, antequam deſideraretur,
de his rebus, quemadmodum eſſe videantur, exponere. Omnibus locis & regionibus non eadem genera terræ, nec lapides naſcuntur, ſed nonnulla
ſunt terroſa, alia ſabuloſa, itemq́; glareoſa, alijs locis arenoſa: nec minus
alij [?] s diuerſa & omnino diſsimili diſpariq́; genere, vt in regionum varie-
tatibus qualitates inſunt in terra. Maxime autem id licet conſiderare,
quòd qua mons Apenninus regiones Italię Hetruriæq́; circuncing it, pro-
pe omnibus locis non deſunt foſsicia arenaria: trans Apenninum verò, quę
pars eſt ad Adriaticum mare, nulla inueniuntur: item Achaia, Aſia, & omnino trans mare, ne nominantur quidem. Igitur non in omnibus lo-
cis, quibus efferuent aquæ calidæ crebri fontes, eædem opportunitates
poſſunt ſimiliter concurrere. Sed omnia vti natura rerum conſtituit,
non ad voluntatem hominum, ſed fortuito diſparata procreantur. Ergo
quibus locis non ſunt terroſi montes, ſed lapideo genere materię qualita-
tem habentes, ignis vis per eius venas egrediens adurit eam, & quod mol-
le eſt & tenerum, exurit: quod autem aſperum, relinquit. Itaque vti in
Campania exuſta terra puluis, ſic in Hetruria excocta materia efficitur
Carbunculus. Vtraq; autem ſunt egregia in ſtructuris, ſed alia in terre-
nis ædificijs, alia etiam in maritimis molibus habent virtutem. Eſt autem
ibi materiæ poteſtas mollior quàm tophus, ſolidior quàm terra: quo peni-
tus ab imo vehementia vaporis aduſto nonnullis locis procreatur id ge-
nus arenæ, quod dicitur Carbunculus.

52. IN CAPVT VI. ANNOTAT.

Eſt etiam genus pulueris. ] Puluis hic Puteolan{us} dicitur, quòd in Pu-
teolanis collib{us} naſcitur, merſ{us}\’ protin{us} fit lapis, vn{us} inexpugnabilis vndis, & fortior quotidie, vtique ſi Cumano miſceatur cæmento, autore Plinio lib. XXXV . cap. XIII . Puteolani mentio eſt apud Senecam, Quæstionum naturalium lib. III . Sidoni{us} Apollinaris dicarcheam arenam appellat hoc verſu, Nanque dicarcheæ
tranſlat{us} puluis arenæ. Dicarchia enim, ſiue dicæarchia vocabatur, quæ poſtea Pu-
teoli, quòd ea ciuit{as} (inquit Pompei{us}) quondam iustißime regebatur. Romani foſ-
ſiciam ſuam arenam, quæ in calcem conuenit, poɀɀolanam, id eſt Puteolanam ap-
pellant. Credo quòd excauatis veluti puteis effodiatur.

Quòd ſub his montibus, & terræ feruentes ſunt, & fontes

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer