Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. II. ſtructuris conuenit: ex fistuloſo verò, aut molliori lapide, tectorijs adhibetur utili{us}. Quod autem ad ſilicem attinet, tria Romæ vidim{us} genera, album, nigrum ſiue
fuſcum, & rubrum. Et ex eo quidem fieri calcem, ſed eaten{us}, ſi ſtatim quàm ex
lapicædina exempt{us} eſt, coquatur. Reperitur & rutil{us}, cornei coloris, cinere{us}, cæ-
rule{us}, iecoris colore. Illud quoque ad rem fuerit, lapidem ad calcem non min{us} ho-
ris ſexaginta percoqui, ad gypſum verò horis non pl{us} viginti. Nec illud tacendum,
postquam coct{us} fuerit lapis, int{us} occultum continere ignem, aquis incendi, quib{us}
ſolet ignis extingui, oleo extingui, quo ſolet ignis accendi.

Si quis teſtam tuſam, & ſuccretam. ] Id eſt cribratam. Nam ſuccerne-
re, incernere, & excernere Vitruuio dicuntur pro cribrare. Hîc & lib. VII . cap. I . & VI . Vnde incerniculum pro cribro vſurpatur.

51. De puluere Puteolano & ei{us} vſu. # CAP. # VI.

EST etiam genus pulueris, quod efficit naturaliter res
admirandas. Naſcitur in regionibus Baianis & in agris
municipiorum, quæ ſunt circa Veſuuium montem,
quod commixtum cum calce & cęmento, non modo
cæteris ædificijs præſtat firmitates, ſed etiam moles quę
conſtruuntur in mari, ſub aqua ſolideſcunt. Hoc au-
tem fieri hac ratione videtur, quod ſub his montibus, & terræ feruentes
ſunt & fontes crebri, qui non eſſent, ſi non in imo haberentaut de ſulphu-
re, aut alumine, aut bitumine ardentes maximos ignes. Igitur penitus
ignis & flammæ vapor per interuenia permanans & ardens, efficit leuem
eam terram, & ibi qui naſcitur tophus exugens eſt, & ſineliquore. Ergo
cùm tres res conſimili ratione, ignis vehementia formatæ, in vnam perue-
nerint mixtionem, repente recepto liquore vna cohæreſcunt, & celeriter
humore duratæ ſolidantur, neque eas fluctus, neque vis aquæ poteſt diſ-
ſoluere. Ardores autem eſſe in his locis, etiam hæc res poteſt indicare,
quòd in montibus Cumanorum & Baianis ſunt loca ſudationibus exca-
uata, in quibus vapor feruidus ab imo naſcens, ignis vehementia perfo-
rat eam terram, per eamq́; manando in his locis oritur, & ita ſudationum
egregias efficit vtilitates. Non minus etiam memoratur antiquitus cre-
uiſſe ardores & abundauiſſe ſub Veſuuio monte, & inde euomuiſſe circa
agros flammam. Ideoq́; nunc qui ſpongia ſiue pumex Pompeianus vo-
catur, excoctus ex alio genere lapidis, in hanc redactus eſſe videtur gene-
ris qualitatem. Id autem genus ſpongiæ, quod inde eximitur, non in
omnibus locis naſcitur, niſi circum Aetnam & collibus Myſiæ, quæ à
Græcis {κα}τακεη{αυ}{υέν}οι nominantur, & ſi quæ eiuſcemodi ſunt locorum
proprietates. Si ergo in his locis aquarum feruentes inueniuntur fontes,
& in montibus excauatis calidi vapores, ipſaq́; loca ab antiquis memo-
rantur peruagantes in agris habuiſſe ardores, videtur eſſe certum ab ignis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer