Volltext: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. tadoro, quæ priuata, tetradoro ſtruuntur. Fiunt autem cum his lateribus
ſemilateres, qui cùm ſtruuntur, vna parte lateribus ordines, altera ſemila-
teres ponuntur. Ergo ex vtraq; parte ad lineam cùm ſtruuntur alternis
corijs parietes, alligantur: & medij lateres ſupra coagmenta collocati, & firmitatẽ & ſpeciem faciunt vtraq; parte nõ inuenuſtã. Eſt autẽ in Hiſpa-
nia vlteriore Calentũ, & in Gallijs Maſsilia, & in Aſia Pitane, vbi lateres
cum ſunt ducti & arefacti, proiecti natant in aqua. Natare autem eos poſ-
ſe ideo videtur, quod terra eſt, de qua ducuntur, pumicoſa: ita cùm eſt le-
uis, aëre ſolidata, non recipit in ſe, nec combibit liquorem. Igitur leui ra-
raq́; cùm ſit proprietate, nec patiatur penetrare in corpus humidam pote
ſtatem, quocunq; pondere fuerit, cogitur ab rerum natura (quemadmo-
dum pumex) vti ab aqua ſuſtineatur. Sic autem magnas habent vtilita-
tes, quod neq; in ædificationibus ſunt oneroſi, & cùm ducuntur, à tempe-
ſtatibus non diſſoluuntur.

46. IN CAPVT III. ANNOTAT.

Faciendi autem ſunt ex terra albida cretoſa. ] Pro albida Plini{us}
libro XXXV . cap. XIIII . dicit albicante. Palladi{us} ſimpliciter terram cretam
ſcripſit.

Aut etiam maſculo ſabulone. ] Sabulum triplici inuenitur differentia,
teſtimonio Plinij, eſt album, rubrum, item\’ nigrum. Tria hæc genera in antiquorum
arenato vidim{us}. Aduertendum tamen à rei rusticæ ſcriptorib{us} inter genera ter-
reni ſabulonem numerari, ne eo nomine maris fluuiorum\’ arenam ſemper intelli-
genda duc{as}. Et re vera de eiuſcemodi terreno loquitur Vitruui{us}: ſabuloſum enim
lutum non probat, oportet enim materiam è qua ductur{us} ſis lateres, tenacis eſſe
naturæ, ne aſpergine diſſoluantur.

Propter leuitatem habent firmítatem. ] Leuit{as} vocabulum eſt πο-
λύσΗμον, hoc eſt, quod in plures diuerſ{as}\’ trahitur ſignificationes, pro primæ ſylla-
bæ quantitate. Correpta quid ſignificet, tam omnib{us} patet, vt mihi in eo elaboran-
dum non ſit: id poti{us} curandum, vt quid producta prima ſyllaba dicatur, indice-
m{us}: quod neceſſarium non erat, niſi iampridem pronunciatione correpta à produ-
ctis distinguere deſijſſem{us}, quod antiquis ſiue natura, ſiue arte fuit proprium. No-
bis Vitruui{us} aderit, qui genera laterum ex albida terra cretoſa facta, ſiue rubri-
ca, aut ſabulone maſculo, propter leuitatem ait habere firmitatem, id eſt, quòd pin-
guis & tenacis naturæ materia ſint ducta. In qua ſignificatione Plini{us} vſurpa-
uit leuorem lib. XXXV . cap. VI . de paretonio loquens. E candidis, inquit, colori-
b{us} pinguißimum & tectorijs tenacißimum propter leuorem. Alioquin leuit{as} con-
traria eſt aſperitati & ſcabriciei Plinio lib. IX . cap. XXIX . Martiano lib. de
Astrologia, Apuleio lib. de dæmonio Socratis, senecæ libri Naturalium quæſtionum
ſeptimi, cap. XXXI . Plini{us} etiam leuorem vocat memorati libri cap. XXXV . sed & Theodor{us} Gaɀa, quam Theophrast{us} λ{ει}ότΗτα dicit, leuitatem transfert. Placeret fugiendi ancipitis leuitatis verbi cauſa, non quod quidam fecerunt, diph-

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer