Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Qua Helepolim ad mœnia accedentem corripuit. ] Helepolis
machina eſt, ab euertendis vrbib{us} dicta, ἑλω enim euerto ſignificat. Inter λιθο-
βόλ{ου}ς ὰ Diodoro Siculo lib. XX . recenſetur. Aedificatur autem, vt tradit Am-
mian{us} libro XXIII . hoc modo, Testudo compaginatur immanis, axib{us} roborata,
longißimis, ferreis\’ clauis aptata, & contegitur corijs bubulis, virgarum\’ recenti
textura, atque limo aſperguntur ei{us} ſuprema, vt flammeos detractet & mißiles
caſ{us}. Conſeruntur autem ei{us} frontalib{us} triſulcæ cuſpides præacutæ, ponderib{us}
ferreis graues, qualia nobis pictores ostendunt fulmina, vel fictores, vt quicquid
petierit aculeis exertis, abrumpat. Hanc ita validam molem rotis & funib{us} re-
gens numeroſ{us} intrinſec{us} miles languidiori murorum parti virib{us} admoúet
concitis, & niſi deſuper propugnantium valuerint vires, colliſis parietib{us} adit{us}
patefacit ingentes.

Qui propter animi pertinaciam poliorcetes eſt appellatus. ]
Vrbium expugnator Græcè πολιορκΗτΉς dicitur, à πόλις & ὀρκέω, id eſt deſtruo. Quo cognomento eſt appellat{us} Demetri{us} Antigoni Regis fili{us}, vt ſcribunt Plu-
tarch{us} in ei{us} vita, & Ammian{us} lib. XXIII . Riſeris, puto, ſi apud Raphaëlem
Volaterr anum in Philologia legeris poliorceten machinam eſſe ex Vitruuio. Neque
tamen ignoro ita appellari à Plutarcho ibidem, quam Vitruui{us} helepolim vocet.

Cuius altitudo ſuperat pedum CXXV . latitudo pedum LX . ]
Hanc helepolim ſcribit in vita Demetrij Plutarch{us} fuiſſe parib{us} laterib{us} qua-
dratam, gradatim ad verticem contractam. Ei{us} altitudinem fuiſſe cuhitorum
LXVI . latitudinem XLVIII . Diodor{us} autem Sieul{us} bibliothecæ libro viceſimo
(quo libro nondum, quòd ſciam, in lucem ædito vſi ſum{us} ex bibliotheca Vaticana)
altitudinem ait cubitorum XC . latitudinem XLV . vniuerſam fuiſſe tabulatorum
nouem, ſubrotatam.

Ita eam cilicijs & corijs crudis confirmauit. ] Præter alios ſcribit
Serui{us} Georg. III . cilicijs tegi tabulata turrium, ne iactis facib{us} ignis poßit ad-
hærere. Et Aſconi{us} Pedian{us} lib. III . in Actiones Ciceronis in Verrem, tradit ci-
licia eſſe texta de pilis in castrorum vſum, atque nautarum. Dicta eſſe à Cilicib{us}
populis, apud quos primum confecta ſint, autor eſt Varro lib. II . de re rustica.

Semipedale autem, maius ne cogitandum quidem. ] Deeſt ne-
ceſſaria vocula ve, vt ſcribatur ad hunc modum, mai{us}´ue ne cogitandum quidem,
aut mutata interpunctione, ſemipedali autem mai{us}, & c.

Ea regione murum pertudit. ] Aliter narratur à Flauio Vegetio Re-
nato. Cum (inquit) Rhodiorum ciuit{as} oppugnaretur ab hostib{us}, & turris ambu-
latoria ſuper murorum altitudinem ac turrium omnium pararetur, mechanici in-
genio inuentum eſt tale remedium. Per noctem ſub fundamento muri cuniculum
fodit, & illum, ad quem die postero turris fuerat promouenda, nullo hostium ſen-
tiente, egesta terra cauauit intrinſec{us}, & cum rotis ſuis moles fuiſſet impulſa, at
ad locum, qui ſubt{us} cauat{us} fuerat, veniſſet, tanto pondere ſolo cedente ſubſedit, vt
nec iungi muris, aut moueri vlteri{us} potuerit. Ita ciuit{as} liberata eſt, derelict a\’
machina.

Sambucarum machinas. ] Sambucam machinam eſſe, qua vrbes expu-
gnentur, quòd vt in organo ſambuca chordæ, ſic in machina intendũtur funes, autor

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer