Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

199. IN CAPVT III. ANNOTAT.

Immaní pretío locauít facíendam. ] Sulpitij nomine impreſſ{us} codex,
pro immani pretio habet manupretio, Quam ſcripturam inueni & in manu ſcripto
Peruſiæ, qui fuerat è Bibliotheca Franſciſci Maturantij. Eandem inueni{as} in melio-
rib{us} Plinianis codicib{us} lib. X X X I I I I . cap. V I I . pro quo impreßi partim im-
mani pretio, partim ex man{us} pretio, partim manipretio. Ei{us} verba ſunt, Soli-
tum enim ex manupretio cuiuſcunque ſigni denarios ſeponere aureos ſingulos. Vul-
g{us} pro manufactura diceret. Vtitur etiam lib. X X X V . cap. I I . libri X X X I I I . cap. I I . & viceſimi noni, capite primo. Inueni{as} eandem in Ciceronis libro tertio
contra Verrem, vbi Pædian{us} manupretium ait dici, vbi non tam materiæ ratio,
quàm man{us} atque artis ducitur: inueni{as} & in oratione aduerſ{us} Piſonem. Eſt
autem compoſita dictio, de qua Varro litro quarto de lingua Latina, Pretium, in-
quit, quod æſtimationis emptionis’ue cauſa constituitur, dictum à peritis, quòd hi
ſolum poſſunt facere rectè. Siquid datum pro opera aut opere, merces à merendo. Quod manu factum & datum pro eo, manupretium, à manib{us} & pretio. Corolla-
rium, ſi quid additum præterquam quod debitum, ei{us} vocabulum fictum, à co-
rollis, quòd hæ, cùm placuerant actores in ſcena, dari ſolitæ erant.

Aurum adſacoma appendít redemptorí. ] Sacoma, id eſt σΗκωμα
Græcis, eſt æquipondium, hoc eſt æquale pond{us}, vt hoc loco, & hui{us} lib. cap. vltimo, Aequo pondere phelli, ſacoma ſaburrale: aut quod lanci trutinæ ſurſum
latæ adiungitur, vt grauiori fiat æqualis, vt eſt apud Iulium Pollucem lib. I I I I . cap. X X I I I I . Aristoteles in mechanicis dicit σΗκωμα ὡοι{ει}υ , pro æquilibrium
facere. Auctarium verò (teſte Sexto Pompeio) antiqui dicebant, quod ſuper men-
ſuram vel pond{us} iuſtum adijciebatur, vt cumul{us} vocatur in modio. Nam au-
ctum vocabatur ſpatium circi, quod ſuper definitum modum victoriæ adiungitur. Quidam apud Vitruuium pro ſacomate legit ſacconiam, prima ſcilicet nominum
inflexione, pro panniculo terſorio, pudendo errore.

Indícíum eſt factum. ] Vitruuium existimo indicium duxiſſe à lapide
indice, qui etiam à Latinis coticula dicitur, à Theophrasto libro de lapidib{us} Hera-
cli{us}, à Plin. lib. X X X I I I . cap. V I I I . Lydi{us}. Ouid. Metamorph. lib. I I . de Batto,

[?] Periura\’ pectora vertit
In durum ſilicem, qui nunc quoque dicitur index.

Eo proditur legitimum ſit aurum, hoc eſt purũ putũ & obryɀum, an adulteratum.

In id coronarum opus. ] Aliâs legitur coronarium, eadem planè ſigni-
ficatione, id\’ mea ſententia meli{us}, cùm de vna tantum corona dicat.

Cùm in ſolíum deſcenderet. ] Id eſt labrum, vt Catoni de re rustica
cap. X . Plinio lib. X X I X . cap. primo, & lib. X X X I . cap. I I . Cornelio Celſo, & alijs. Vnde cella ſolearis, ſiue, vt lego, ſoliaris dicitur ab Aelio Spartiano, vbi ſolia
id eſt vaſa, quib{us} in balneis vtebantur, ſolebant adſeruari. Domiti{us} Calderin{us}
apud Martialem lib. I I . dicit ſolium eſſe vas in thermis, in quo lauabantur, qui
ſudare nolebant. Solium autem pro ſede regia Verrio dictum placet, quaſi ſolidum,
quòd ex integro ligno constaret. Aſpero Grammatico à ſede dictum magis placet. Sunt & ſolia loculamenta, in quib{us} corpora conduntur. Plini{us} lib. X X X V . cap.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer