Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. rum. Ita enim erunt temperatæ graduum, & ipſarum ſcalarum colloca-
tiones: Item eius rei erit ſubſcripta forma.

197. IN CAPVT II. ANNOTAT.

Item Pythagoras normam. ] Norma eſt ad quam exiguntur anguli,
ſicut ad regulam longitudines, ad perpendiculum, altitudines. Quæ Cicero lib. I I . Academicarum quæstionum, tria complex{us} eſt. Atqui ſi crederem{us} (inquit) non
egerem{us} perpendiculis, non normis, non regulis. Norma γνώμωμ Græcis vocatur,
vt apud Lucianum in Harmonide.

Hoſtías dícítur íjs ímmolauíſſe. ] Tradit Cicero libro de natura deo-
rum I I I . Pythagoram, cum in geometria quiddam noui inueniſſet, Muſis bouem
immolare ſolitum. Quod autem ad rem nostram attinet, ſcribit Ioannes Reuchlin{us}
lib. I I . de Caballistica, aut poti{us} Laërti{us} Diogenes lib. V I I I . nam apud eum id
etiã legim{us}, ſicuti apud Athenæum lib. X . ex autoritate Apollodori Arithmetici,
illum boues centum immolaſſe (ita enim ſunt Β{ου}θυσί{ηυ} interpretati) cùm reperiſſet
ӧτι τ{ρι}γών{ου} ὀρθογῶνί{ου} Ή τ{ηύ} γωνίαυ {Επ}οτέιν{ου}σα {δι}μύατ{αι} τ{οῦ}ς ῶε{ρι}εχ{ου}σ{ου}ς,
Id eſt, quòd trianguli orthogonij recto angulo ſubiectum lat{us} tantum valeret, quan-
tum quæ continerent, ſiue, trianguli rectanguli quod recto angulo ſubtenditur la-
t{us}, æquè poſſe atque latera eundem angulum continentia. Ea propoſitio, quanquam
alijs verbis, eſt apud Euclidem, libri primi penultima, quam probant Theon & Campan{us}.

A ſumma coaſſatíone. ] Id eſt à ſummis contignationis tabulis. Axib{us}
enim tignis impoſitis contignationum ſola fiunt, intertignia\’ conſtant.

Scaporumíuſta longítudíne ínclínatío. ] Scap{us} ſcalarum eſt trun-
cus à ſumma contabulatione ad receßionem. In ſublime autem, vt obiter dicam,
conſcenditur aut recta itione, ſed quæ ſi plurib{us} gradib{us} aſcendendum eſſet,
verteretur ad normam, interiectis refractionib{us} & areolis: quod gen{us} antiqui
ſolebant facere impari graduum numero. Aut cochlidib{us} ſcalis, id eſt, quib{us} per
gyrum ſurſum itur. Cochlidia appellare que{as} autore Strabone libro vltimo, ob id
quod tortili & anfractuoſa in modum testæ cochlearis ſtructura ab imo ad ſum-
mum euadatur. Vtriuſque figur{as} ſubijciem{us}. Rurſ{us} ſcalæ conſtant aut gradib{us},
aut accliui. Prioris generis ſunt Romæ cochlides columnæ Traiani, & Antonini. In
illa ſunt ad fastigium res ab eo gestæ ſculptæ, & in primis bellum Dacicum: int{us}
ab imo ſtylobatæ ad ſummam columnam aſcenditur gradib{us} centum octoginta
duob{us}, nequis ſeptuaginta tres ex aliorum ſcriptis dicat. Fenestell{as} habet quadra-
ginta quatuor, vti numerando deprehendim{us}. Eſt enim apud Ruffum mendoſ{us}
calcul{us}. In altitudine variant Eutropi{us} & P. Victor, quem maluim{us} eſſe Sextum
Ruffum. Ille dicit pedum eſſe centum quadraginta, hic centum viginti octo. Recen-
tior quidam pedes putauit eſſe pl{us} min{us} centum viginti tres. Horum null{us} ſa-
tis ex fide altitudinem retulit. Nos verò exacti{us} dimenſi, reperim{us} pedes centum
viginti, & paulum ampli{us} ſupra ſemipedem. Antonini columna incendio defor-
mata, ſed altior, pedum ſcilicet centum ſeptuaginta ſex, graduum ducentorum
ſex, fenestellarum quinquaginta ſex, ſi credim{us} Ruffo, nam hodie ad ſummum,

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer