Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

ARCHITECTVRA autem conſtat ex ordina-
tione, quæ Græcè τάξις dicitur, & ex diſpoſitione, hanc
autem Græci {δι}άθεσιυ vocant, eurythmia, & ſymme-
tria, & decore, & diſtributione, quæ Græcè ὀι{κν}ομία
dicitur. Ordinatio, eſt modica membrorum operis
commoditas, ſeparatim, vniuerſæq́; proportionis, ad
ſymmetriam comparatio. Hæc componitur ex quantitate, quæ Græcè
{πο}{οό}τΗς dicitur. Quantitas autem eſt modulorum ex ipſius operis ſum-
ptione, ſingulisq́; membrorum partibus vniuerſi operis conueniens effe-
ctus. Diſpoſitio autem eſt rerum apta collocatio, elegansq́; in compo-
ſitionibus effectus operis cum qualitate. Species diſpoſitionis, quæ Græ-
cè dicuntur ἰ{δι}έ{αι}, hæ ſunt, Ichnographia, Orthographia, & Scenogra-
phia. Ichnographia eſt circini regulæq́; modice continens vſus, ex qua
capiuntur formarum in ſolis arearum deſcriptiones. Orthographia au-
tem eſt erecta frontis imago, modiceq́; picta rationibus operis futuri fi-
gura. Item Scenographia eſt, frontis & laterum abſcedentium adum-
bratio, ad circiniq́; centrum omnium linearum reſponſus. Hæ naſcun-
tur ex cogitatione, & inuentione. Cogitatio eſt cura ſtudij plena, & in-
duſtriæ vigilantiæq́; effectus propoſiti cum voluptate. Inuentio autem
eſt quæſtionum obſcurarum explicatio, ratioq́; , nouæ rei vigore mobili
reperta. Hæ ſunt terminationes diſpoſitionum. Eurythmia eſt venuſta
ſpecies, commodusq́; in compoſitionibus membrorum aſpectus. Hæc ef-
ficitur cum membra operis conuenientia ſunt: altitudinis ad latitudinem,
latitudinis ad longitudinem, & ad ſummam omnia reſpondeant ſuæ ſym-
metriæ. Item ſymmetria eſt ex ipſius operis membris conueniens con-
ſenſus, ex partibusq́; ſeparatis, ad vniuerſæ figuræ ſpeciem, ratæ partis re-
ſponſus: vt in hominis corpore è cubito, pede, palmo, digito, cæterisq́; par-
tibus ſymmetros eſt, ſic eſt in operum perfectionibus. Et primum in
ædibus ſacris, vt è columnarum craſsitudinibus, aut è triglypho, aut etiam
embatere baliſtæ foramine, quòd Græci πε{εί}τ@Η@υ vocitant, nauibus in-
terſcalmio, quòd {δι}πΗΧαιηΉ dicitur, item cæterorum operum, è membris
inuenitur ſymmetriarum ratiocinatio. Decor autem eſt emendatus ope-
ris aſpectus, probatis rebus compoſiti cum autoritate. Is perficitur ſtatio-
ne, qui Græcè θεμαΤισός dicitur, ſeu conſuetudine, aut natura. Statione,
cum Ioui, fulguri, & coelo, & Soli, & lunæ, ædificia ſub diuo, hypæthraq́; conſtituuntur. Horum enim Deorum & ſpecies & effectus, in aperto
mundo atque lucenti, præſentes videmus. Mineruæ, & Marti, & Hercu-
li, ædes Doricæ fient: his enim Dijs propter virtutem, ſine delicijs ædifi-
cia conſtitui decet. Veneri, Floræ, Proſerpinæ, fontium Nymphis, Co-
rinthio genere conſtitutæ, aptas videbuntur habere proprietates, quòd his
Dijs propter teneritatem, graciliora & florida, folijsq́; & volutis ornata

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer