Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. I. pro gnomone fuiſſe ſcribit plini{us} lib. XXXVI . cap. X . Eum enim, qui eſt in Cir-
co maximo, quòd eſſet terra multa obrut{us}, videre non potuim{us}. Sed & extra vr-
bem via Appia, haud procul à ſepulcro Cæciliæ Metellæ vxoris Craßi (quod nunc
à ſcalptis bubulis capitib{us} caput bouis nuncupatur) in hippodromo, qui ab Antoni-
no Baßiano extruct{us} fuiſſe creditur, ſunt obeliſci partes cum notis Aegyptys. Nam
Vergili{us} lectionem etiam ad picturam refert Aeneid. lib. VI . his verbis: Quin protin{us} omnia
Perlegerent oculis.

Euthygrammi & circini tradituſum. ] Per euthygrammum intelli-
go regulam, quaſi directi lineam dic{as}. Ad regulam enim expenduntur, rectæ ſint
lineæ an obliquæ, Vt ad circinum circul{us}, quæque aliquam ei{us} partem referunt. Præclaræ eruditionis eximy\’ iudicy horno Franciſc{us} Priſcianenſis monuit fieri po-
tuiſſe, Vt pro circini fuerit ſcriptũ cyclicis, Vt legatur ad hunc modum, euthygramis
& cyclicis tradit vſum, id eſt rectæ circularis\’ lineæ. Id Verò existimauit, quòd
in cæteris diſciplinis, quæ à Vitruuio percenſentur numerando, quib{us} ornatum
vult Architectum, aduertit non eò veniſſe, vt maximè neceſſaria, atque adeò vul-
garia complecteretur. Non debui amici & docti viri coniecturam negligere. sed
vt veteri poſſeſſori fundum vendicem, quod ignoraueram, Marcell{us} Ceruinus
Cardinalis (quo non habet Italia aut prudentiorem, aut literarum amantiorem)
ei{us} ei ſententiæ fuerat autor. Audiui de eo, quod obſcuri{us} dixerat Priſcianenſis,
Græcos ſcriptores, quos legerat, geometriæ feciſſe veluti particul{as} {ἐυ}θυγραμμ{η\‘ν}
& κυκΑικ{η\’ν} ad illam\’ referre figur{as}, quæ rectis lineis conſtarent, triangulum,
quadratum, rhombum, & eiuſcemodi: ad hanc verò, quæ lineis obliquis perficeren-
tur, vti ſunt circulus, con{us}, cylindr{us}, & ſimiles, facilem fuiſſe euthygrammis in
euthygrammi, & cyclicis in circini mutationem. Facit Viri autoritas, vt multum
animaduerſioni tribuam: neſcio tamen, quomodo nostra illa nobis magis placent, for-
taſſe quia nostra. Vocem Verò turbigrammi, quæ in antiquis aliquot exemplarib{us}
inuenitur, ceu ſpuriam atque degenerem, quæue in alienam familiam irrepſerit,
omnino legitimarum numero eximim{us} & reycim{us}. Verum eſto initium acceptæ
non paruæ cladis. Lineis autem omnem graphidos ſcientiam perfici existimamus,
ys\’ ex Heronis ſententia, rectis aut non rectis. Rectarum vna eſt ratio, nam ex æquo
intra ſua concluduntur puncta. Non rectarum (Vt inquit ille) aliæ ſunt circulares,
aliæ obliquæ, aliæ inflexæ. Mathematic{us} Apolloni{us} diuiſit ſimplici{us}, in rect{us},
circulares, & obliqu{as}. Vt Parmenides dixerit figuram omnem eſſe aut rectam, aut
circumcurrentem, aut mixtam. Gemin{us} line{as} in plan{as} & ſolid{as} partit{us} eſt.

Etlibrationum. ] Id eſt libramenti, quod perficitur libella inſtrumenti ge-
nere, quo ad regulam vniuerſa, quæ in plano iacent, coæquantur. De qua re plura
libri VII . cap. III . dicam.

Peropticen rectè ducuntur è quauis regione lumina. ] Optice
perſpectiua transfertur, de qua Aul{us} Gelli{us} noctium Atticarum lib. XVI . cap. XIIII . Huc Verò referri poteſt loc{us} lib. VI . cap. IX . in quo docet, quo pacto com-
munium parietum altitudini, aut angustiæ loci, immittendo lumine occurratur. Quod ſi cui credibile erit ſpectaſſe Vitruuium ad diſpoſitionem, vt noxi{us} aër Vite-
tur, aut vt ad cœli regionem directiones fiant, ut vſui & ſalubritati ædificia ids-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer