Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VI. Communia autem ſunt, quibus etiam inuocati ſuo iure de populo poſ-
ſunt venire, id eſt, veſtibula, caua ædium, periſtylia, quæq́; eundem habe-
re poſſunt vſum: igitur his qui communi ſunt fortuna, non neceſſaria
magnifica veſtibula, nec tablina, neque atria, quod hi aliis officia præſtant
ambiundo, quæ ab aliis ambiuntur. Qui autem fructibus ruſticis ſer-
uiunt, in eorum veſtibulis ſtabula, tabernæ, in ædibus cryptæ, horrea,
apothecæ, cæteraq́; , quæ ad fructus ſeruandos magis, quàm ad elegantiæ
decorem poſſunt eſſe, ita ſunt facienda. Item ſœneratoribus & publica-
nis commodiora & ſpecioſiora, & ab inſidiis tuta. Forenſibus autem & diſertis, elegantiora & ſpatioſiora ad conuentus excipiendos. Nobilibus
verò, qui honores magiſtratusq́; gerendo præſtare debent officia ciuibus,
facienda ſunt veſtibula regalia, alta atria, & periſty lia ampliſsima, ſyluæ,
ambulationesq́; laxiores ad decorem maieſtatis perfectæ. Præterea bi-
bliothecas, pinacothecas, baſilicas, non diſsimili modo quàm publicorum
operum magnificentia comparatas, quod in domibus eorum ſæpius & publica conſilia, & priuata iudicia arbitriaq́; conficiuntur. Ergo ſi his ra-
tionibus ad ſingulorum generum perſonas, vti in libro primo de decore
eſt ſcriptum, ita diſpoſita erunt ædificia, non erit quod reprehendatur. Habebunt enim ad omnes res commodas & emendatas explicationes. Earum autem rerum non ſolum erunt in vrbe ædificiorum rationes, ſed
etiam ruri, præterquam quod in vrbe atria proxima ianuis ſolent eſſe: ru-
ri verò pſeudourbanis ſtatim periſtylia, deinde tunc atria habentia cir-
cum porticus pauimentatas, ſpectãtes ad palæſtras & ambulationes. Quo-
ad potui vrbanas rationes ædificiorum ſummatim perſcripſi, vt propoſui.

138. IN CAPVT VIII. ANNOTAT.

Quòd hi alijs officia præſtant ambiundo, quæ ab alijs am-
biunt. ] Romæ vti erat inter præcipuos honores ſalutari, ita in maximis officijs
ſalutare, erat\’ vtraque res plauſibilis & popularis, plurimum\’ ad gratiam ca-
ptandam valens. Mediocris fortunæ homines, quæ ab humiliorib{us} officia expe-
ctant, vt ſalutationes, ea maiorib{us} præstant. De qua re extat lepidißimum Martia-
lis epigramma in Maximum lib. I I.

Capto tuam (pudet heu) ſed capto Maxime Cœnam,
Tu capt{as} ali{as}, iam ſum{us} ergò pares.

Manè ſalutatum venio, tu diceris iſſe
Antè ſalutatum, iam ſum{us} ergò pares.

Sum comes ipſe tu{us}, tumidi\’ anteambulo regis,
Tu comes alteri{us}, iam ſum{us} ergò pares.

Eſſe ſat eſt ſeruum, iam nolo vicari{us} eſſe,
Qui rex eſt, regem Maxime non habeat.

In ædib{us} cryptæ. ] Cryptæ dicuntur foſſæ testudinatæ ſubterraneæ, aut

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer