Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. VI. ſpatium inclinatione ſigniferi circuli, & ſolis curſu, diſparibus qualitati-
bus naturaliter eſt collocata, ad eundem modum etiam ad regionum ra-
tiones cœliq́; varietates, videntur ædificiorum debere dirigi collocatio-
nes. Sub ſeptentrione ædificia teſtudinata, & maxime concluſa & non
patentia, ſed conuerſa ad calidas partes oportere fieri videntur. Contra
autem ſub impetu ſolis, meridianis regionibus, quod premuntur à calore,
patentiora, conuerſaq́; ad ſeptentrionem & aquilonem ſunt faciunda: ita
quod vltro natura lædit, arte erit emendandum. Item reliquis regioni-
bus ad eundem modum temperari, quemadmodum cœlum eſt ad incli-
nationem mundi collocatum. Hæc autem ex natura rerum ſunt ani-
maduertenda & conſideranda, atq; etiam ex membris corporibusq́; gen-
tium obſeruanda. Nanque ſol, quibus locis mediocriter profundit vapo-
res, in his conſeruat corpora temperata, quæq́; proxime currendo defla-
grat, eripit exugendo temperaturam humoris. Contra verò refrigeratis
regionibus, quòd a bſunt à meridie longe, non exhauritur à caloribus hu-
mor, ſed ex cœlo roſcidus aër in corpora fundens humorem, efficit am-
pliores corporaturas, vocisq́; ſonitus grauiores. Ex eo quoque ſub ſepten-
trionibus nutriuntur gentes immanibus corporibus, candidis coloribus,
directo capillo & rufo, oculis cæſiis, ſanguine multo: quoniam ab humo-
ris plenitate, cœliq́; refrigerationibus ſunt conformati. Qui autem ſunt
proximi ad axem meridianum, ſubiectiq́; ſolis curſui breuioribus corpo-
ribus, colore fuſco, criſpo capillo, oculis nigris, cruribus inualidis, ſanguine
exiguo, ſolis impetu perficiuntur. Itaq; etiam propter ſanguinis exigui-
tatem timidiores ſunt ferro reſiſtere, ſed ardores ac febres ſufferunt ſine
timore, quod nutrita ſunt eorum membra cum feruore. Itaque corpora
quæ naſcuntur ſub ſeptentrione, à febri timidiora & imbecilla: ſanguinis
autem abundantia, ferro reſiſtunt ſine timore. Non minusſonus vocis in
generibus gentium diſpares & varias habet qualitates, ideo quod termi-
natio orientis & occidentis circa terræ librationem, qua diuiditur pars ſu-
perior & inferior mundi, habere videtur libratam naturali modo circui-
tionem, quàm etiam Mathematici horizonta dicunt. Igitur quoniam id
habemus, certum animo ſuſtinentes, à labro, quod eſt in regione ſepten-
trionali, linea traiecta ad id quod eſt ſuper meridianum axem, ab eoq́; al-
teram obliquam in altitudinem ad ſummum cardinem, qui eſt poſt ſtel-
las ſeptentrionum, ſine dubitatione animaduertemusex eo eſſe ſchema
trigoni mundo, vti organi, quàm ιαμβύκ{ην} Græci dicunt. Itaque quod
eſt ſpatium proximum imocardini ab axis linea in meridianis finibus,
ſub eo loco quæ ſunt nationes, propter breuitatem altitudinis ad mun-
dum, ſonitum vocis faciunt tenuem & acutiſsimum, vti in organo chor-
da, quæ eſt proxima angulo. Secundum eam autem reliquæ ad mediam
Græciam remiſsiores efficiunt in nationibus ſonorum ſcanſiones. Item à

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer