DE ARCHITEC. LIB. V.
ad exſugendam aquam.
Tunc cochleis, rotis, tympanis collocatis. ] Haustoriæ ſunt rotæ, de
quib{us} lib.
X
. cap.
XI
. &
XI
. abunde præcipit.
Et carbonibus compleantur. ] Dixit cap.
IX
. hui{us} libri, carbonib{us}
naturalem ineſſe raritatem. Inde factum eſt, vt libro tertio, capite tertio, hoc eſt vl-
timo, & libro ſeptimo, cap. quarto, carbonib{us} compleri loca ea, quib{us} ab humore
timetur, ſiue quæ oportet conceptum humorem ebibere, & exugere, ipſe præcipiat.
Quemadmodum in theatrorum & muri fundationibus eſt
ſcriptum. ] De muris dixit lib.
V
. cap.
V
. de Theatro libri hui{us} cap.
III
. Quan-
quam eorum fundationes peti vult ex libro tertio. Id verò reperies cap. tertio.
Ruderatione ſiue ſtructura compleatur. ] De ruderatione eſt in-
tegrum caput primum libri
VII
. ne quis à nobis longiorem declarationem re-
quirat.
Naualiorum ea erit ratio. ] Pro naualium, mutata declinatione, quo mo-
do viridiorum, ancyliorum, saturnaliorum inueni{as}. Vectigaliorum quoque fre-
quenter vſurpauit Aſini{us} Pollio, ſi vera ſunt quæ Macrobi{us} libro pimo Satur-
nal. dicit. Tanta fuit apud veteres ei{us} genitiui licentia.
Tineam, teredines. ] Separauit tineam à teredine, vt Plini{us} lib.
XVI
. cap.
XLI
. qui ſcribit teredinem in mari ſentiri, terrestres eſſe tine{as}. Id ante eum
dixerat Theophrast{us} φυτῶμ ἱςο{εί}ας libro quinto. Inſuper\’ eſſe teredinem corpore
paruam, capite magno & dentib{us}: Tine{as} verò ſimiles vermiculis, quib{us} paula-
tim materies perforatur. Ipſe Vitruui{us} lib.
II
. cap.
IX
. termitem vocauit. Eſt & thrips lignari{us} vermicul{us}, hoc eſt, qui ligna rodit, autore Phocione Gramma-
tico in lexico: ſicut ips cornua & vites, cis frumenta, mid{as} fabam, ix vitrum, ſis
vestes. Ammoni{us} quomodo ἴπες, θ{εί}Πες, κίες, & ἴκες differant, etiam tra-
didit.
Minime ſunt materianda. ] Id eſt ligno extruenda non ſunt: imò omnino
à ciuium domib{us}, propter incendia, ſunt naualia ſemouenda, arcenda\’, vt ei{us}
quoque rei nos lectorem moneam{us}.