Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. V. Iuriſconſultum legim{us} Pandectarum libro quinquageſimo, de verb. & rerum ſi-
gnific. Port{us} aut naturales ſunt, cuiuſmodi tres habuiſſe Athen{as} ſcribit Thucydi-
des: aut arte facti, quos cothones genere maſculino, & cothona neutro dici testis eſt
Serui{us} lib. I . Aeneidos.

Circum enim porticus, ſiue naualia ſunt facienda. ] Naualia in-
telligit loca, vbi conſtruuntur naues, aut ſubductæ, quaſſat\’æ ue instaurantur, & adſeruantur. Quorum rationem tradit in fine hui{us} capitis.

Siue ex porticibus aditus ad emporia. ] Aliqui codices pro porti-
cib{us} habent portub{us}. Emporia verò ſunt loca, vbi merces venduntur. Vnde ſcri-
bit ad finem libri primi, Mercurio, vti Iſidi & Serapi in emporio ædem consti-
tuendam.

Sed erit ex vna parte ſtatio. ] Stationem Vlpian{us} Pandectarum libro
XLIII . de fluminib{us}, interpretatur locum, vbt tutò naues ſtare poßint.

Expediantur progreſſus. ] Progreſſ{us} appellat aggerum illam continua-
tam ſeriem obiectam ad arcendos fluct{us}, excludendam\’ aquam, quam nostri ab
elata terra leuatam dicunt, Græci χώματα, Latini moles. Cæſar de bello ciuili li-
bro primo. Quà fauces erant angustißimæ port{us}, molem atque aggerem ab vtra
parte litoris iaciebat, quod his locis erat vadoſum mare. Itali id appellationis re-
tinuerunt.

Vti portetur puluís. ] Puteolan{us} vocatur hic puluis, de quo lib. II . cap. VI . Solidatur verò aquis vel teſtib{us} Dione libro XLVIII . Seneca quæstionum
naturalium lib. III . cap. XX . & Sidonio Apollinari in Panegyrico dicto Anthe-
mio conſuli his verſib{us},

[?] Itur in æquor

Molib{us}, & veteres tell{us} noua contrahit vnd{as}.

Nanque dicarcheæ tranſlatus puluis arenæ

Intratis ſolidatur aquis, durata\’ maſſa

Suſtinet aduectos peregrino in gurgite campos.

Quos hic adſcripſi, vt error eorum cognoſceretur, qui vocato ad testimonium verſu
tertio dicunt primæ fuiſſe bonitatis puluerem Puteolanum in aſpergendis palæſtri-
tarum corporib{us}, loquitur enim Sidoni{us} de molib{us} in mari ſolidandis. Constat
autem alumine, bitumine, & ſulfure. Non abſimili prædita natura in Cyɀicena
regione terra quamlibet magnitudine exciſa demerſa in mare, lapidea extrahi-
tur, vt ſcribit Plini{us} libro XXXV . cap. XIII . Et ab Oropo Aulidem vſque
quicquid terræ mari alluitur, in ſaxa mutatur. Id gen{us} terr{as} neceſſe eſt alumi-
noſ{as} eſſe, aut chalcantho, id eſt ſutorio atramento enfect{as}, & præter id bituminoſ{as}.

In mortario duo ad vnum reſpondeant. ] Ita in lacu arena Puteo-
lana miſceatur, vt tres ei{us} partes in vnam calcis conijciantur, confundantur\’: ita
erit arena ſeſquiplex. In eam rem mortario vſ{us} eſt Plini{us} libri XXXVI . cap. XXIII . cum inquit, In Græcia tectorijs etiam harenatum quod inducturi ſunt,
pri{us} in mortario ligneis vectib{us} ſubigunt.

Arcæ ſtipitibus robuſtis & catenis incluſæ. ] Id gen{us} aquarij ſe-
pti vulg{us} vocat cataract{as}. Fit autem hoc modo. Figuntur excauata, & ſulcata
à ſummo ad imum tigna, pari inter ſe ſpatio. Vbi obfirmata ſunt, tam longæ, quàm

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer