Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. V. poſt verba illa, in tectis ſtadijs exercerentur, ſubſtituenda clauſula, Proxime autem
xystum, inde, Faciunda autem xysta, & c. Rurſum, Poſt xyſtum autem.

Quas Græci πε{ει}δρόμι{δι}ας. ] Ita hoc loco, & lib. VI . cap. X . legitur, ſed
in meliorib{us} codicib{us} παρα{δι}ρόμιδας ſcribitur.

Noſtri xyſta appellant. ] Xyst{us} & xyſtum, cum apud Græcos idem
ſigniſicent, apud Latinos nonnihil habent diſcriminis. Nam xystos hi vocant portic{us}
tect{as}, vbi athletæ per hyemem exercebantur: xysta autem ſubdiales ambulatio-
nes, vbi ſudo cœlo ſu{as} exercebant palæſtr{as}, qu{as} illi παρα{δι}ρόμιδας appellant. Ter-
tullian{us} lib. ad martyres, xystarchen vocat eum, qui xysto præeſt, quam dictionem
inueni etiam in Græca inſcriptione baſis ſtatuæ erectæ ab Hermodoro Hermopolita-
no patri Demetrio. Ea nunc iacet inter Quirinalem & Capitolium in qua reperi{as}
pancratiasten, & periodonicen dictum, quorum ille dicitur qui pugil & lucta-
tor eſt, hic verò qui olympia, nemea, Pythia, & isthmia vicerit. Xystichum dici
qui certat, teſtatur marmor hac inſcriptione,

118. L. THENODORVS XYSTICHVS
PARIDI THYMELICO BENE
MERENTI FECIT.

De portub{us}, & ſtructuris in aqua faciendis.# CAP. XII.

DE opportunitate autem portuum non eſt prætermit-
tendum, ſed quibus rationibus tueantur naues in his ab
tempeſtatibus, explicandum. Hi autem naturaliter
ſi ſint poſiti, habeantq́; acroteria ſiue promontoria pro-
currentia, ex quibus introrſus curuaturæ ſiue verſuræ
ex locis natura fuerint conformatæ, maximas vtilita-
tes videntur habere. Circum enim porticus, ſiue naualia ſunt facienda,
ſiue ex porticibus aditus ad emporia, turresq́; ex vtraque parte collocan-
dæ, ex quibus catenæ traduci per machinas poſsint. Sin autẽ non natura-
lem locum, neque idoneum ad tuendas ab tempeſtatibus naues habueri-
mus, ita videtur eſſe faciendum, vti ſi nullum flumen in his locis impedie-
rit, ſed erit ex vna parte ſtatio, tunc ex altera parte ſtructuris ſiue aggeri-
bus expediantur progreſſus, & ita conformandæ portuum concluſiones. Eæ autem ſtructuræ, quæ in aqua ſunt futuræ, videntur ſic eſſe faciendæ,
vti portetur puluis à regionibus, quæ ſunt à Cumis continuatæ ad pro-
montorium Mineruæ, isq́; miſceatur vti in mortario duo ad vnum reſ-
pondeant: deinde tunc in eo loco, qui definitus erit, arcæ ſtipitibus robu-
ſtis & catenis incluſæ in aquam demittendæ, deſtinandæq́; firmiter. De-
inde inter eas ex tranſtillis inferior pars ſub aqua exæquanda & purgan-
da, & cæmentis ex mortario materia mixta (quemadmodum ſuprà ſcri-
ptum eſt) ibi congerendum, donicum compleatur ſtructuræ ſpatium,
quod fuerit inter arcas. Hoc autem munus naturale habent ea loca, quæ

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer