Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. me autem introrſus è regione frigidarii collocetur concamerata ſudatio,
longitudine duplex, quam latitudine, quæ habeat in verſuris ex vna par-
te laconicum ad eundem modum, vti ſuprà ſcriptum eſt, compoſitum. Ex aduerſo laconici, caldam lauationem. In palæſtra periſtylia, quem-
admodum ſuprà ſcriptum eſt, ita debent eſſe perfecte diſtributa. Extra
autem diſponantur porticus tres, vna ex periſtylio exeuntibus, duæ de-
xtra atque ſiniſtra ſtadiatæ. Ex quibus vna, quæ ſpectauerit ad ſeptentrio-
nem, perficiatur duplex ampliſsima latitudine: altera ſimplex ita facta,
vti in partibus, quæ fuerint circa parietes, & quæ erunt ad columnas, mar-
gines habeant vti ſemitas, non minus pedum denum, mediumq́; excaua-
tum, vti gradus bini ſint in deſcenſu ſeſquipedali à marginibus ad plani-
ciem. Quæ planicies ſit ne minus lata pedum duodecim. Ita qui veſtiti
ambulauerint circum in marginibus, non impedientur ab cunctis ſe exer-
centibus. Hæc autem porticus ξνςὸς apud Græcos vocitatur, quod Athle-
tæ per hyberna tempora in tectis ſtadiis exercentur. Faciunda autem
xyſta ſic videntur, vt ſint inter duas porticus ſyluæ, aut platanones, & in
his perficiantur inter arbores ambulationes, ibiq́; ex opere ſignino ſtatio-
nes. Proxime autem xyſtum & duplicem porticum, deſignentur hypæ-
thræ ambulationes, quas Græci πε{ρι}{δι}ρόμιδας, noſtri xyſta appellant, in
quas perhyemem ex xyſto ſereno cœlo Athletæ prodeuntes, exercentur. Poſt xyſtum autem ſtadium, ita figuratum, vt poſsint hominum copiæ
cum laxamento Athletas certantes ſpectare. Quæ in mœnibus neceſſaria
videbantur eſſe, vt apte diſponantur, perſcripſi.

117. IN CAPVT XI. ANNOTAT.

Conſtituuntur autem in tribus porticibus hexedræ. ] Hexedra
à ſedium frequentia dicta eſt. Ei{us} figuram referunt, quæ in cœnobijs vocantur ca-
pitula. Iuli{us} Pollux lib. I . cap. IIII . tradit ſeßionem eſſe vbi viri conſident, ϊνα
συγκάθ{ιωτ}{ου} {ὁι} {ἀν}δρες.

Quod Græci vocant {δι}ίαυλομ. ] Diaulon dicunt curriculum ſiue ſpa-
tium, ita conſtructum, vt cum curſores ad ſtadij metam perueniſſent, flexo curſu
per verſuram redirent eò, vnde eſſent digreßi, à quo {δι}ιαυλοδρομὸι curſores, qui vbi
metam pertigerant celerrimo circumactu vnde venerant recurrebant. Alioquin
{δι}ίαυλ{ος} Heroni babet in longitudinem pedes mille ducentos, ſtadium verò ſex-
centos, δόλιχ{ος} ſtadia duodecim. Interpres Aristophanis {δι}ιαυλ{ου} nomine locum
intelligit duo ſtadia continentem, aut ducentorum cubitorum menſuram. Certè hoc
loco Vitruui{us} {δι}ίανλομ dicit, quod duorum ſtadiorum ambulationis habet cir-
cuitionem.

Ephebeum in medio. ] Ita appellatur loc{us}, vbi puberes exercebantur,
quos Cenſorin{us} libro de die natali vult eſſe decimoſexto ætatis anno. Non tacen-
dum hoc loco appellaſſe vesticipes antiquos eos qui pubeſcentes prima barba veſtie-
bantur. Apulei{us} inuestem dixit qui nondum pubeſceret, Inueſtem, ait, à nobis ac-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer