Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. V. finitis: vti ſi in ſtantem aquam lapide immiſſo naſcantur innumerabiles
vndarum circuli creſcentes à centro, & quàm latiſsime poſsint vagantes: niſi anguſtia loci interpellauerit, aut aliqua offenſio, quæ non patitur de-
ſignationes earum vndarum ad exitus peruenire. Itaque cum interpel-
lentur offenſionibus, primæ redundantes inſequentium diſturbant deſi-
gnationes. Eadem ratione vox ita ad circinum efficit motiones. Sed in
aqua circuli æqua planitie in latitudinem mouentur: vox & in latitudi-
nem progreditur, & altitudinem gradatim ſcandit. Igitur vt in aqua vn-
darum deſignationibus, ita in voce cum offenſio nulla primam interpel-
lauerit, non diſturbat ſecundam, nec inſequentes, ſed omnes ſine reſonan-
tia, perueniunt ad imorum, & ſummorum aures. Ergo veteres Archite-
cti, naturæ veſtigia perſecuti, indagationibus vocis ſcandentes theatro-
rum perfecerunt gradationes: & quæſiuerunt per canonicam mathema-
ticorum, & muſicam rationem, vt quæcunq; vox eſſet in ſcena, clarior & ſuauior ad ſpectatorum perueniret aures. Vti enim organa in æneis la-
minis, aut corneis, dieſi, ad chordarum ſonituum claritatem perficiuntur: ſic theatrorum, per harmonicen ad augendam vocem, ratiocinationes ab
antiquis ſunt conſtitutæ.

97. IN CAPVT III. ANNOTAT.

Ludorum ſpectatíoníbus elígendus eſt locus theatro. ] Spe-
ctaculorum ſiue certaminum Romanorum, de quib{us} libros duos ſcripſit Suetoni{us}
Tranquill{us} (niſi Suid{as} falſa tradit) vti ante eum de theatralib{us} ludis, de ſceni-
cis actionib{us}, & originib{us} Varro, loca triplici fuerunt apud veteres differentia. Erat enim theatrum veluti pars circuli dimidia, & co ampli{us} diametri quarta
pars, ſi modo hemicycli cornua rectis & coæquabilib{us} lineis producerentur. Nam
cum flexis poſt ſemicirculum lineis vterentur, ex integro circuli ambitu quartam
partem adimentes, quod reliquum erat, theatro dabant. Theatrum autem non con-
ſtitiſſe ſolo hemicyclo, & forma ipſa min{us} arridens, & ei{us} quod Romæ extat
M. Marcelli figura probat. In eo proprie fiebant ludi ſcenici: legim{us} enim apud
Dionem in theatro Traianum gladiatores commiſiſſe. Duob{us} theatris iunctis, cœ-
ptum eſt ædificari amphitheatrum ouata figura, vt Romæ, Albæ, Ocriculi, Veronæ,
Nemauſi, Arelatis, & multis alijs locis vidim{us}, ad ludos poti{us} gladiatorios, & concluſarum ferarum venationes: nam & prælium nauale in amphitheatro Domi-
tian{us} commiſit, memorante suetonio. Ea ſpecie rectè (vt opinor) Caßiodor{us} fuiſſe
tradit, vt currentib{us} aptum daretur ſpatium, & ſpectantes omnia facili{us} vide-
rent, dum quædam prolixa rotundit{as} vniuerſa collegerat. Ei{us} area, cauea dici-
tur, quod\’ arena ſpargeretur, vt certantes ſine læſione caderent, à suetonio in Ty-
berio, & Lampridio in Commodo, arena: ne quis cum Blondo, viro alioquin non in-
diligenti, ædificia diuerſa eſſe existimet: à quo arenarium vocauit Iuli{us} Capitoli-
n{us} in Antonino philoſopho, qui contra besti{as} in amphitheatri arena pugnarent. Amphitheatrum postquam in oblongam formam tractum eſt, circ{us} cœpit vocari

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer