Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. V. b{us} ue iunctis compact{as}: niſi cui magis placebit affabrè fact{as}, quòd {ἐυ}{δβ}γέ Græ-
cis ſit accurate fabricatum.

Et pluteorum, columnarúmque ſuperiorum diſtributio. ]
Plutei hoc loco ſunt ſuperiorum ab inferiorib{us} columnis interſepta, id eſt, quic-
quid eſt à capitulo inferiorum columnarum, ad baſim ſuperiorum, vt paulò antè.

94. De ærario, carcere, & curia ordinandis. # CAP. # II.

AERARIVM, carcer, curia, foro ſunt coniungenda,
ſed ita vti magnitudo ſymmetriæ eorum foro reſpon-
deat: maximè quidem curia imprimis eſt facienda ad
dignitatem municipij ſiue ciuitatis. Et ſi quadrata
erit, quantum habuerit latitudinis, dimidia addita con
ſtituatur altitudo: ſin autem oblonga fuerit, longitu-
do & latitudo componantur, & ſumma compoſita, eius dimidia pars ſub
lacunariis altitudini detur. Præterea præcingendi ſunt parietes medii, co-
ronis ex inteſtino opere, aut albario, ad dimidiam partem altitudinis. Quæ ſi non erunt, vox ibi diſputantium elata in altitudinem, intellectui
non poterit eſſe audientibus. Cum autem coronis pręcincti parietes erunt,
vox ab iis morata, prius quã in aére elata diſsipetur, auribus erit intellecta.

95. IN CAPVT II. ANNOTAT.

Aerarium, carcer, curia, foro ſunt coniungenda. ] Id ſtudioſe ob-
ſeruarunt priſci illi Romani. Nam & & ærarium fuiſſe in Saturni æde, quæ foro per-
tinebat, conſtat, & carcerem ad terrorem increſcentis audaciæ media vrbe immi-
nentem foro ædificatum tradit Liui{us} lib. I . cui Ser. Tull{us} ſubterraneum locum,
quem deſcribit Salusti{us}, addidit, hodie D. Petro cognomento in carcere dicatum,
& curiam Hostiliam contra forum fuiſſe ex Aſconio in orationem pro Milone ſatis
apparet. Carcerum autem quod ad nostrum temp{us} attinet, duo ſunt genera. Vnum
quo ære alieno obnoxij tantiſper detinentur, dum perſoluerint, aut parum excultis
morib{us} & petulantes, vt ab inita vitæ laſciuia & petulantia abſterreantur, de-
tinentur: Alterum, quo flagitioſi & ſcelerati coërcentur. Id quomodo extrui debeat,
docet Leo Albert{us} lib. V . cap. XIII . Ratio carcerum monet, vt de puniendis pecca-
tis dicam. Eorum puniendorum tres cauſ{as} memini legere apud Gellium, Attica-
rum noctium lib. VI . cap. XIIII . Vnam, cum pœna adhibetur castigandi at
emendandi gratia, vt is qui fortuitò deliquit, attentior fiat, correctior\’. Alteram
cum dignit{as}, autorit{as}\’, ei{us}, in quem eſt peccatum, tuenda eſt, ne prætermiſſa ani-
maduerſio contemptum ei{us} pariat, & honorem eleuet. Tertiam, cum punitio pro-
pter exemplum eſt neceſſaria, vt cæteri à ſimilib{us} peccatis, quæ prohiberi publici-
t{us} intereſt, metu cognitæ pœnæ, deterreantur.

Coronis ex inteſtino opere, aut albario. ] Coron{as} pro integris
coronicib{us} dixit, id eſt præcinctionib{us}, & veluti tranſuerſis cingulis, quib{us} præ-
singuntur parietes, ne vox, priuſquam intellecta ſit, dißipetur. Eadem ratione pul-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer