Volltext: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

M. VITRVVII POLL. ſtitueruntq́; cubum CCXVI . verſuum, eosq́; non plus quàm tres in vna
conſcriptione oportere eſſe putauerunt. Cubus autem eſt corpus ex ſex
lateribus æquali latitudine planitierum quadratum. Is cum eſtiactus,
quam in partem incubuit, dum eſt intactus, immotam habet ſtabilita-
tem: vti ſunt etiam teſſeræ, quas in alueo ludentes iaciunt. Hanc autem
ſimilitudinem ex eo ſumpſiſſe videntur, quòd is numerus verſuum, vti
cubus, in quemcunq ſenſum inſederit, immotam efficiat ibi memoriæ
ſtabilitatem. Græci quoque poëtæ Comici interponentes è choro canti-
cum, diuiſerunt ſpatia fabularum, ita partes cubica ratione facientes, in-
tercapedinibus leuant actorum pronunciationes. Cum ergo hæc natura-
li modo ſint à maioribus obſeruata, animoq́; aduertam inuſitatas & ob-
ſcuras multis res eſſe mihi ſcribendas, quo facilius ad ſenſus legentium
peruenire poſsint, breuibus voluminibus iudicaui ſcribere. Ita enim ex-
pedita erunt ad intelligendum, eorumq́; ordinationes inſtitui, vti non
ſint quærentibus ſeparatim colligenda, ſed è corpore vno, & in ſingulis
voluminibus generum haberent explicationes. Itaque Cæſar tertio & quarto volumine ædium ſacrarum rationes expoſui: hoc libro publico-
rum locorum expediam diſpoſitiones, primumq́; , forum vti oporteat con
ſtitui, dicam: quòd in eo & publicarum, & priuatarum rerum rationes per
magiſtratus gubernantur.

91. IN M. VITRVVIVM POLLIO-
NEM ANNOTATIONVM
PHILANDRI LIBER
Qvintvs .
IN PROOEMIVM ANNOT.

COnſtituerunt´que cubum CCXVI . verſuum. ] Cub{us}
hic ex ſenario fit, qui ſe multiplicans efficit ſuperficiem quadratam
cubi, triginta ſex. Eam autem ſenari{us} ſi multiplicauerit, faciet
cubum CCXVI . Cub{us} dicitur & Teſſera à Martiano lib. arith-
meticæ. Eum ſcribit Timæ{us} Locrenſis libro de anima mundi (vt re-
fert Reuchlin{us} de cabalistica lib. II .) ex tetragono naſci, ſolidißimum, & ſtabi-
le omnino corp{us}, ſex quidem latera, octo verò angulos habens. Ei{us} verba ſunt: ὀκ {σι}ὲ τ{ου} τεραγών{ου} γοννᾶ{σθ} *** κ\’νβομ ἑ{σι}ρατόταγομ κὰτα{σι}{ᾶι}{αῖ}ομ πάνΤΗ σῶμα,
ἕξ *** πλευ}ρὰ, ὀκτὼ {σι}ὲ γωνία ἒχομ.

Iudicauiſcribere. ] Eo dicendi genere vſ{us} eſt lib. II . capite primo, puta-
ui exponere.

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer