Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. IIII. tem nostri materiarij fabri pannellum vocant, id eſt quadratum, ſiue alteri{us} figu-
ræ ſpatium, quod in valuis, alióue intestino opere per ambitum includitur.

Item replum de ímpage dímídía & ſexta parte. ] Replum dici
coronicem impagis arbitramur, quæ ornamenti cauſa impagi adpingeretur, præ-
ter cymatium, quod partem eſſe impagis animaduertim{us}. Vſurpatur & ea vox
lib. X . cap. XVII . ſed alia ſignificatione. Cheloni (inquit) replum, quod eſt operi-
mentum ſecuriculæ, includitur. Quod ad valu{as} attinet, mult{as} quidem antiqu{as}
ære{as} vidim{us} Romæ, Panthei, in pronao baſilicæ D. Petri, quæ limina vocabat ſu-
perior æt{as}, in ædib{us} ſanctorum Hadriani, atque Coſmæ & Damiani, quarum il-
la olim Saturni, ista Romuli ac Remi fuiſſe creditur: & extra portam Viminalem,
ad viam Nomentanam in æde D. Agnetis, à vicino Bacchi templo, quod nunc
D. Conſtantiæ dicatum eſt, tranſlat{as}, ſed ſuo quaſ modo perfect{as}, & diuerſ{as} ab
his, qu{as} Vitruui{us} constituit.

Sí quadríforis futura eſt. ] Hoc eſt ſecta in partes quatuor conduplica-
biles, vt vtar verbo ab Iſidoro vſurpato, & rem exprimente. Plini{us} libri vnde-
cimi cap. XXI . Crabrones nidos facere Vere, & ferè quadrifores, id eſt quatuor
foraminum.

Ipsáque foríum ornamenta non fíunt ceroſtrata. ] Lego cero-
ſtrôta, vt intelligatur cerostrotum op{us}, cui{us} meminit Plini{us} lib. XI . cap. XXXVII . ramentis & teſſellis pictorum varijs colorib{us}, & vermiculatim li-
gno inſertorum cornuum compoſitum, vt lithostrotum lapidib{us}, cuiuſmodi Præ-
neſte pauimentum in templo Fortunæ à Sylla extructo, in quo minutißimis cruſtu-
lis ab eo res gestæ expreſſæ. Eadem figura fortaſſe appellare poſſum{us} hyaloſtro-
tum op{us}, quod cum alibi, tum Venetijs, & Romæ in D. Petri baſilicæ propylæo, ex
D. Ioannis capite ſexto, nauicula illa laborans a fluctib{us}, op{us} Ioannis Cimaboi pi-
ctoris, conſpicitur, vitreis teſſellis verſicolorib{us} inſignitum at que pictum: & xylo-
ſtrotum ligneo vermiculatum emblemate, ſegmentóue, atque adeo bracteis inſititijs
ligneis aptum, atque conſertum, quod Bononiæ in æde D. Dominici pulcherrimum
vidim{us}, op{us} Damiani monachi. Ea opera inter picturæ genera numerantur. Non
deſunt exemplaria, in quib{us} pro ceroſtrota, legatur clatrata, & fortaſſe non abſur-
dè. Nolo hoc loco laudare Varronem, nolo Panthei Agrippæ fores, vna Puteolana
lex (conſules latam indicant, anno ab vrbe condita quadrageſimo octauo ſupra ſex-
centeſimum) in marmore trib{us} veluti paginis minutißimis literis deſcripta, ſuffe-
cerit. Eam Neapolim ex agro in Hadriani Gulielmi domum, qui ad Ioannis maioris
habitat, tranſlatam, nondum viſa Neapoli, nõ antè videram, quàm Ioannes Metell{us}
Sequan{us}. I. C. iuuenis Græcè & Latinè doct{us}, & antiquitatis cultor, copiam fe-
cit. Quam, quia præter antiquitatis, quib{us} aſperſa eſt, vestigia, plena etiam eſt
vocabulorum Architecturæ, ſi his commentationib{us} inſeruero, non puto futuram
corum, quæ (vt in prouerbio dicitur) nil ad Bacchum. Verbahæc ſunt, quæ nos pro-
pter chartæ anguſtiam, non per ei{us} latitudinem, quod in marmore erat factum,
ſed per longitudinem deſcripſim{us}, ſed ita tamen, vt quid in quaque pagina eſ-
ſet, agnoſcatur.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer