Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

Quemadmodum ín Dorícís hypothyrídíbus. ] Scribendum hy-
perthyridib{us}, qu{as} & hyperthyra vocauit.

Ancones, ſíue prothyrídes vocentur. ] Sunt menſulæ, quæ capitib{us}
ſuis in volutarum anfract{us} implicantur, ad S maiuſculi & oblongi formam, & propendent ab ima corona ſecundum antepagmenta ad libramentum imi ſupercilij,
vt in ſubiecta figura vides. Quanquam tantum valuit error, vt præstantes ferè
nostri ſeculi Architecti vnum exemplum, quod Præneste ad Fortunæ templum,
quod D. Agapeto ſacrum eſt, viſitur, atque alterum via Appia in fenestella late-
ritia, in quib{us} infra ſupercilium pendent, imitari maluerint. Probè ſcalpt{as} men-
ſul{as} vidim{us}, ſed ſemeſ{as}, in vetusto templo, quod hodie D. Concordio dicatum eſt,
ad Spoletium Vmbriæ vrbem, vbi præter alia antiquitatis monimenta, tria ostia
pulcherrima viſuntur. Dum hæc ſcribo, quidam hîc peßimo conſilio, quo ſolent re-
centiores, quæ non intelligunt commutare, prothyrides inuertit. Poterat eadem ra-
tione coronicem pro inferiori limine ſupponere, & hoc pro illa ſuperaſtruere, atque
inuerſ{as} baſes pro capitulis, & hæc pro illis (quod ante aliquot annos inueni fa-
ctum) collecare.

Figure 5. Emendata prothyridum in oſtio affiguratio.

Vtíſcapí cardína-
les ſínt ex altítudíne
lumínís totíus duo-
decíma parte. ] Cardi-
nales pro cardinatis dixit. Oportet (inquit) ſcapos eos,
quorum cardinib{us}, id eſt,
cuſpidib{us}, & edolatis lin-
gulis (hoc enim modo loqui-
tur Columella libri octaui
cap. vndecimo) inuertuntur
fores, eſſe aduerſis ex duo-
decima parte luminis lon-
giores. Ea verò longitude
additur, quòd cardines in
cæſa caua inferioris & ſu-
perioris liminis veluti in fœ
min{as} immittantur.

Ex duodecím par-
tíbus habeant ternas
partes. ] Recti{us}, ſi ha-
beant tern{as} partes, & di-
midiam.

Impagíbus díſtríbutíones íta fíant. ] Impages ſunt regulæ, quæ cir-
cundant tympanum valuarum. Sext{us} Pompei{us} ſcribit, impages dici, quæ à fabris
in tabulis figuntur, quo firmi{us} cohæreant, à pangendo, id eſt figere. Tympanum au-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer