Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

8. VITRVVII VITA EX IPSO
OPERE PER PHILANDRVM
COLLECTA.
*

M Vitruuij Pollionis, quem reperi ab aliquo Veturij Ruffi nomine ad testimo-
nium vocatum, quæ fuerit patria, video in dubium reuocari, quibuſdam
Romanum nullo, quod ſciam, argumento, alijs Veronenſem existimantib{us}, quod Ve-
ronæ in veteris ſtructuræ arcu ad hunc modum legatur,

L. VITRVVIVS. L. L. CERDO
ARCHITECTVS.

Ea inſcriptio fecit, vt vir doctißim{us} Andreas Alciat{us} iuriſc. decem librorum de
architectura autorem L. Vitruuium Pellionem appellare ſe mihi Ferrariæ dixerit,
& postea ediderit, quod Pellio, aiebat, id quod cerdo ſignificaret. In cui{us} ſententiam
ne tranſeam, multa me mouent. Primum, quod in omnib{us} exemplarib{us}, præter
vnum recens ſcriptum. M. non L. & Pollionem in omnib{us}, non Pellionem legerim. Deinde, quod cerdonem, pace tanti viri dixerim, non eſſe continuò, quod Pellionem,
facilè intelligit, cui vtriuſ vocabuli originis venit in mentem, alterum enim à lu
cro, id eſt ὰπὸ {twv} χέξ***ιχς, vnde lucrionem quo Latini vocant, à pellib{us} alterum
ductum eſt. Et ſi idem ſit, quid architecto cum pellib{us} ? Cerdo enim in illa inſcri-
ptione hominis, non ſtudij eſt index. Vt ſi idem credi par fuit, fuerit tamen cerdonis,
non pellionis appellatio restituenda. Quin, & quod Vitruui{us} noster reprehendit,
architect{us} ille ſub mutulis (quod vidim{us}) denticulos collocauit. Itaque vulgatam
codicum ſcriptionem retinentes, diuerſos eſſe arbitramur. Et nostrum quidem appa-
ret parentum cura liberalib{us} diſciplinis ab ineũte ætate fuiſſe institutum, encyclo-
pædiam\’ abſoluiſſe, quod ipſe fatetur in libri ſexti proœmio. Statura verò fuiſſe
humili, indicat in præfatione libri ſecundi. Iulio Cæſari fuit non ignot{us}, poſt cui{us}
obitum, ingraueſcente iam ætate, aut affecta poti{us}, vt ex memorati libri ſecundi
loco conijcim{us}, ab Octauia fratri Aug{us}to commendat{us}, apparationi balistarum,
ſcorpionum, cæterorum\’ tormentorum cum M. Aurelio. P. Mimidio, quem aliqui
Vitruuiani codices Numidicum vocant, & Cn. Cornelio præfect{us} eſt, annuo ei
reditu, quoad viueret, constituto. Qua muniſicentia excitat{us}, vt indicat in
præfatione operis, omnem ædificandi rationem Aug{us}to ſcripſit, quam decem libris
complexum ſe eſſe ſub finem operis testatur, ne quis figuras, quas in ſuis ſingulis
libris extremi voluminis nomine deformabat, in priuatum librum, hoc eſt vn-
decimum aliquem reiectas falsò existimet. Ingenui fœlicis\’ fuiſſe ingenij, libri
ſeptim{us}, non{us}, & decim{us} argumento eſſe queant. Raphaël Volaterran{us} ſcri-
bit libro quarto geographiæ, Vitruuij librum de hexagonis, heptagonis, & id
gen{us} anno M. CCCCXCIIII. inuentum in cœnobio quodam ad Bobium
oppidum. Hacten{us} quod astruere poſſum{us}.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer