Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. III. dines autem eorum graduum ita finiendas cenſeo, vt neque craſsiores de-
xtante, neque tenuiores dodrante ſint collocatæ: ſic enim durus non erit
aſcenſus. Retractiones autem graduum, nec minus quàm ſeſquipedales,
nec plus quàm bipedales faciendæ videntur. Item ſi circa ædem gradus
futuri ſunt, ad eundem modum fieri debent. Sin autem circa ædem ex
tribus lateribus podium faciendum erit, ad id conſtituatur, vti quadræ,
ſpiræ, trunci, coronæ, lyſis, ad ipſum ſtylobatam qui erit ſub columnæ ſpi-
ris, conueniant. Stylobatam ita oportet exæquari, vti habeat per medium
adiectionem per ſcamillos impares. Sienim ad libellam dirigetur, alueo-
latus oculo videbitur. Hoc autem vti ſcamilli ad id conuenienter fiant,
item in extremo libro forma & demonſtratio erit deſcripta. His per-
fectis in ſuis locis ſpiræ collocentur, eæq́; ad ſymmetriam ſic perficiantur,
vti craſsitudo cum plintho ſit columnæ ex dimidia craſsitudine, proie-
cturamq́; quàm Græci ἔηφοραμ vocitant, habeant quadrantem. Ita tum
lata & longa erit columnæ craſsitudinis vnius & dimidiæ. Altitudo eius,
ſi atticurges erit, ita diuidatur, vt ſuperior pars tertia parte ſit craſsitudi-
nis columnæ, reliquum plintho relinquatur. Dempta plintho, reliquum
diuidatur in partes quatuor: fiatq́; ſuperior torus quartæ, reliquæ tres
æqualiter diuidantur, & vna ſit inferior torus, altera pars cum ſuis qua-
dris ſcotia, quàm Græci {χρ}όχιλομ dicunt. Sin autem Ionicæ erunt fa-
ciendæ, ſymmetriæ earum ſic erunt conſtituendæ, vti latitudo ſpiræ quo-
quo verſus, ſit columnæ craſsitudinis, adiecta craſsitudine quarta & octa-
ua, altitudo vti atticurgis, ita eius plinthos, reliquumq́; præter plinthon,
quòd erit tertia pars craſsitudinis columnæ, diuidatur in partes ſeptem: inde trium partium torus qui eſt in ſummo, reliquæ quatuor partes diui-
dendæ ſunt æqualiter, & vna pars fiat cum ſuis aſtragalis, & ſupercilio ſu-
perior trochilus: altera pars interiori trochilo relinquatur, ſed inferior ma-
ior apparebit ideo, quòd habebit ad extremam plinthum proiecturam. Aſtragali faciendi ſunt octauæ partis trochili, proiectura erit ſpiræ pars
octaua & ſextadecima craſsitudinis columnæ. Spiris perfectis & collo-
catis, columnæ ſunt medianæ in pronao & poſtico ad perpendiculum me-
dij centri collocandæ. Angulares autem, quæq; è regione earum futuræ
ſunt in lateribus ædis dextra ac ſiniſtra, vti partes interiores, quæ ad parie-
tes cellæ ſpectant, ad perpendiculum latus habeant collocatum: exterio-
res autem partes, vti dictum de earum contractura. Sic enim erunt figu-
ræ compoſitionis ædium contracturæ iuſta ratione exactæ. Scapis co-
lumnarum ſtatutis, capitulorum ratio, ſi puluinata erunt, his ſymmetrijs
conformabuntur, vti quàm craſſus imus ſcapus fuerit, addita octauadeci-
ma parte ſcapi, abacus habeat longitudinem & latitudinem, craſsitudi-
nem cum volutis eius dimidiam. Recedendum autem eſt ab extremo
abaco in interiorem partem frontibus volutarum parte duodeuigeſima:

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer