Volltext: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. III. initium capere eſt neceſſe. Epistylij Ionici non eſt ſimplex ratio, ſed ex altitudine
columnæ petenda illi{us} altitudo. Id quomodo fiat, ſcribit hoc capite Vitruui{us}, vt
min{us} mihi ſit laborandum. Conſtituta, quam oportet, ex autoris præſcripto episty-
lij altitudine, diuidenda ea erit in partes ſeptem, quarum vna fiet cymatium. Quæ
ſuperabunt ſex partes, in tres faſci{as} ita distribuentur, vt vna, cui{us} craßitudi-
nem reſpondere oportet ſummo columnæ ſcapo, tres partes habeat, media quatuor,
ſumma, tam craſſa, quàm craſſ{us} eſt im{us} ſcap{us}, quinque. Ita ſient epistylij præter
cymatium partes duodecim. Contignatio, quæ fit opertis veluti tabula vna perpetua
tignorum capitib{us}, Zophor{us} dicta, ſi pura ſtatuetur, minor epistylio quarta parte
erit facienda: ſin ſcalpetur, illo erit quarta parte maior. Habebit cymatium altum
ipſi{us} parte ſeptima. Supra cymatium collocand{us} coronicis denticul{us}: ita enim ap-
pellatur faſcia ſecta ad dentium imaginem, qui aſſerum capita referunt. Dentium
autem (ita vocem{us} clarioris doctrinæ gratia) altitudo duplo maior latitudine. Quod ſpatium inter duos relinquitur cauum, alti{us} erit quàm latum tertia parte. Ei addetur cymatium altum ipſi{us} parte ſexta. Coronicis, quæ pauimentum, ſiue
tectum poti{us} eſt, corona erit quanta media epistylij faſcia, cui ſuum erit cymatium
altitudinis ipſi{us} quarta parte. Sima, quæ coronæ ſuperadiungitur, altior ea erit
parte octaua, cui addita regula ei{us} erit ſexta pars.

Figure 2. Ionica coronix, Zophorus, & Epiſtylium.

Ionicum capitulum
tam altum erit, quàm
craſſa eſt diametri imæ
columnæ pars tertia. Abaci frons præter cy
matiũ latitudine re-
ſpondebit toti diame-
tro: ſed ei latitudini in
decem & octo partes
diuiſæ vtrin adde-
tur vni{us} pars dimi-
dia pro cymatij proie-
ctura, vt ſint in vni-
uerſum partes decem
& nouem. Ibi cum receſſeris in interiorem partem, partis vni{us} & dimidiæ lati-
tudine, demittenda ad perpendiculum linea (Vitruui{us} catheton vocat) alta partes
nouem & dimidiam. Harum ſuprema erit abaci, dimidia verò illa fiet ei cyma-
tium. Supereſt Voluta, in qua circinanda & rotundanda, poſtquam Vitruuij perijt
deformatio, multi laborauerunt. Baptista Albert{us} (quod ſciam) prim{us} cum be-
ſtia conflictat{us} eſt libro rei ædificatoriæ ſeptimo, quanquam loc{us} mendis, vti & totũ op{us}, non caret. Albert{us} Durer{us} ſecund{us} certamen inijt, egregi{us} vter pu-
gnator. Nouißim{us} omnium commiſſ{us} Sebastian{us} Serli{us} (quo ego ſum primis
initijs hui{us} artis vſ{us} præceptore) videbatur feram confectur{us}. Verùm poſt mul-
ta vulnera reſpirantem adhuc, & membra, licet ægrè, tollentem reliquit, vt ſi ita

Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer