Full text: Vitruvius: De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

DE ARCHITEC. LIB. III. X I I . in polygala, & multis alijs locis. π{σρ}ὶ παλ{αι}ο***ς {κοù} {αμ}ιθαμ***{στ} & de ea-
rum etymologia Lëgito Meletium lib. de natura hominis cap. π{ορ}ὶ {δι}ακτύλωμ.

E cubito enim cum dempti ſunt palmi duo. ] Cubitum istiuſmodi
ſunt qui minorem vocent. Communem enim duorum eſſe pedum dicunt, maiorem
verò pedum nouem. Origenes in ſermonib{us} ſuper Geneſim, & D. Augustin{us} li-
bro primo quæstionum ſuper eundem librum, tradunt geometricum cubitum ſex
habere cubitos.

Et totidem aſſes æreus denarius. ] Quòd denari{us} fuerit aure{us}, aut
œrgente{us}, vt ex Plinij lib. X X X I I I . cap. I I I . didicim{us}. pro ære{us} ſcribo
æreos, vt referatur ad aſſes. Non negligendum tamen, quod soſipater Chariſi{us} ſcri-
bit libro primo. Aſſari{us} (inquit) ab antiquis dicebatur, nunc {as} dicitur, non aßis: ſed de argenteo denario hîc intellectum volo.

Aedium autem principia ſunt, è quibus conſtat figurarum
aſpectus. ] Sextuplex templorum ratio hic ſcribitur, in parastadib{us}, id eſt in
antis, proſtylos, amphiprostylos, peripteros, pſeudodipteros, dipteros, & hypæthros. Quæ nomina propter appendices acceperunt, non vt existimauit Volaterran{us} Ra-
phaël ex portarum appellatione, peripthyros, dipthyros, & pſeudodipthyros legens. Nam illæ, aut in antico ſolo id eſt fronte cellæ, ſiue pronao adijciuntur, aut in fronte
pariter & poſtico, quòd Græci opistodomon dicunt, aut ipſa tota cella, hoc eſt interi{us}
toti{us} templi ſpatium, obſepitur. Id antis aut columnis perficitur, h{as} {στ}ύλ{ου}ς Græci
œnt{as} π{αρ}α{στ}άδας, murum modo πτερὰ, modo πτερώματα vocant. Apud Strabo-
nem lib. X V I I . cum loquitur de peruetusto templo quod erat Heliopoli, reperio
πτερώματα dici muros æquè altos, ex vtraque pronai parte ad templorum altitu-
dinem ſurgentes. Sed illam quoque quæ fit columnis ædium circumuallationem,
& potißimum in cellæ laterib{us}, pteromatos nomine intellexit Vitruui{us}, quòd
alarum ſpecie protegat. Vnde peripteron ædem vocat, cui{us} cella vno tantum co-
lumnarum ordine cingitur, dipteron, quæ duplicib{us}, pſeudodipteron, in qua ſubla-
to dipteri generis interiore columnarum or dine, relinquitur ambulationis circa cel-
lam laxamentum. Nam monopteron lib. I I I I . cap. V I I . dicit rotundam, cella ca-
rentem, & columnis pro muro obſeptam. Prostylon autem nominat in fronte ſolum
columnatam. Amphiprostylon verò vtrinque, id eſt in fronte & pestico column{as}
habentem. Gen{us} ædium in antis fieri, existimauit Hermola{us}, antis per ambitum
templi extra parietes adhibitis. Vitruui{us} certè non niſi ex fronte ita appellauit. Hy-
pœthri vocabulum ſatis indicat, cuiuſmodi ædes eſſet, nempe ſub diuo ſine vllo tecto.

Cum habebit in fronte antas parietum. ] Ant{as} hoc loco interpre-
tor lapide{as} pil{as} in parietum extremis partib{us}. Aliâs antæ ſunt quadratæ co-
lumnæ, autore Nonio.

Huius exemplar erit ad tres fortunas, ex tribus quod eſt pro-
ximè portam Collinam. ] Iſtorum templorum ne ruinæ quidem ſuperſunt: & apud alium autorem, quòd meminerim, non legi. Porta autem Collina hodie Sa-
laria vocatur, ab antiqua proxima via in Sabinos mittente, olim & Quirinalis, & agonalis dicta.

In verſuris. ] Verſura hic ſignificat flexum angulorum in parietib{us} exte-
riorem. Nam aliud ſcribem{us} lib. V . cap. V I .

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer