Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

Q uod etiam terra habeat tumorem à ſepten-
trione in auſtrum, & econtra, ſic patet.
H ominibus
exiſtentibus uerſus ſeptentrionem, quædam ſtellæ
ſunt ſempiternæ apparitionis, ſcilicet, quæ propin-
que accedunt ad polum arcticum, aliæ autem ſunt
ſempiternæ occultationis, ſicut illæ, quæ ſunt pro-
pinquæ polo antarctico. Si igitur aliquis procede-
ret à Septentrione uerſus auſtrum, in tantum poſ-
ſet procedere, quod ſtellæ, quæ prius erant ei ſempi-
ternæ apparationis, ei iam tenderent in occaſum, &
quanto magis accederet ad auſtrum, tanto plus mo-
uerentur in occaſum.
I lle idem homo poſſet uidere
ſtellas, quæ prius fuerant ei ſempiternæ occultatio-
nis.
E t è conuerſo contingeret alicui procedenti ab
auſtro uerſus ſeptentrionem.
H uius autem rei cauſa
est tantum terræ tumor.

I tem, ſi terra eſſet plana ab oriente in occiden-
tem, tam cito orientur ſtellæ occidentalibus quàm
orientalibus, quod patet eſſe falſum.

I tem, ſi terra eſſet plana à ſeptentrione in au-
ſtrum & econtra, ſtellæ, quæ eſſent alicui ſempiter
næ apparitionis, ſemper apparerent eidem, quocunq;
procederet, quod falſum est. Sed quod plana ſit, præ
nimia eius quantitate, hominum uiſui apparet.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer