Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita

CVM autem generalis temporis permutatio
præcipue à Sole fiat, cuius appropinquatio ca-
lefacit, mora uero uicinitatis deſiccat, remotio qui-
dem infrigidat, ſed mora remotionis humectat, ſe-
cundum eius approximationem, elongationem, uel
mediocrem quo ad nos conſiſtentiam, quatuor di-
ſtinguuntur
A nni tempora, ſcilicet V er, Æ stas, A u-
tumnus, &
H yems.

E S T enim tempus A nni, in quacunq; quatuor
quadrarum zodiaci, puncto uel Solſtitiali uel
Æ qui
noctij inchoata, Solis peragratio.
V er autem dicitur
à uireo uires, quia tunc omnia uirent & florent.
Æ-
ſtas dicitur ab æſtu, id eſt, feruore. A utumnus dici-
tur à bonorum
A nni augmentatione, uel ab A utum-
nus, quod est idem quod morbidum uel tempeſtuo-
ſum,
E st enim tempus frigidum & ſiccum. H yems
dicitur ab
[...] μισυ, quod eſt dimidium. V ulgus enim
diuidit
A nnum in H yemem & Æ ſtatem, large ap-
pellans
H yemen A nni medietatem. I ſtorum quidem
quatuor
A nni temporum qualitatibus, quatuor mun-
di
R egiones, quatuor uenti C ardinales, quatuor E le-
menta, quatuor corporis humores, & quatuor ho-
minis ætates, complexione conuertuntur, prout in
ſubiecta clareſcit figura.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer