Full text: de Sacrobosco, Johannes: Iohannis de Sacro Bvsto Libellvs de Sphaera : accessit eivsdem avtoris compvtvs ecclesiasticus, et alia quaedam, in studiosorum gratiam edita


ipſo uerborum contextu conijciendum erit, ut infra
cernes in exemplis.

D einde L ocum, cum quo ſtella oritur uel occi-
dit, ut pius inquiras.
T andem, Si ortus est matuti-
nus uel occaſus ueſpertinus, quia cum Sole ſtella o-
ritur uel occidit neceſſariò, quære ex tabula, quo
tempore anni Sol eum tenuerit locum, cum quo ſtel-
la aſcendit uel deſcendit, ratione ſuperius monſtra-
ta.   Si uero ortus est
A cronycus uel occaſus C oſ-
micus, tum, quia in ijs Sol ſemper occupat ſignum
loco ſtellæ oppoſitum, inueſtiges ex eadem tabula,
quando Sol olim fuerit in ſigno zodiaci, ſtellæ loco
oppoſito.

O ccaſus H eliacus aliquot diebus præcedit occa-
ſum
A cronycum in omnibus ſtellis, quare pro eo
aliquot dies auferas à tempore occaſus ueſpertini.

O rtus H eliacus aliquo interuallo temporis or-
tum
C oſmicum ſequitur, I deo pro hoc aliquot dies
adijcias ad tempus ortus
C oſmici, & reperies tem-
pus quæſitum prope uerum.
N am in ſumma præci-
ſione inueſtiganda, omnia ad accuratiorem calcu-
lum reuocanda eſſent, quod plus requireret laboris
quam ferret utilitatis,
C um præſertim præter ſupra
dictas difficultates, etiam ad ortum & occaſum
H e-
liacum non poſſit tradi definita à Sole diſtantia, quod
arcus uiſionis ſtellarum fixarum, deprehenſi ſatis

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer