Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

 
SIGNIFICATIONE. 
69 
efferuntur iis verbis, ut intelligi nullo modo possint, ut cum scribitur; Vii 
Gonarchen, Engonaton, Antiboraum. Quis has voces ullâ in Grammati¬ 
corum aut Astrologorum scholâ unquam audiuit? quis denique Gracus a¬ 
gnoscit? etsi nescio quid Gracanicum balbutiunt & strepunt. Isthaec ille, 
cuius dicta ideò retulimus, ut rei difficultatem, tanti viri auctoritate 
firmaremus. Si tamen locus opinioni, à forma nomen huic generi da¬ 
tum putarem, vel quia esset angulatum, qualia sunt ea, quae in cuborum, 
octaedrorum & eiusmodi corporum superficiebus describuntur, vel 
quia geniculatum, hoc est in genu plicatum, qualia sunt ea quae passim 
è Germania afferuntur, & Kompast seu compassus Germanica lingua, 
voce à Latina deflexa, nominantur. Etenim , à nomine 
, id est genu, unde a, in genua cado, ingeni¬ 
culor denotat, unde fieri potest factum nomen engonaton, quemad¬ 
modum    lithostroton. Sed am  angulus, unde ema¬ 
nasse potuit. Si cui meliora sunt, ea proferat, nos quae in no¬ 
stro penu sine inuidia erogauimus. 
ENTASIS. I. 3. c. 2. De adiectione qua adijcitur in mediis columnis, qua 
apud Gracosvnuns appellatur, in extremo libro erit formata ratio eius &c. 
Vocabulum notae originis, à verho , intendere. Est igitur entasis 
intensio, distentio, productio, inflatio. Distenduntur enim quae inflan¬ 
tur, & hac mente Graecos entasin, id est inflationem columnarum di¬ 
xisse putarem, verbi vim reddunt Galli, quibus adiectiones istae renfle¬ 
ment de colomnes, appellantur. Nostrates verò architecti aliunde acce¬ 
pta similitudine, pancias, hoc est ventres dicunt columnarum. 
EPAGON. I. 10. c. 5. In radice autem machinae religatur tertia trochlea. 
Eam autem Graci i, nostri artemonem, appellant. De re nulla quae¬ 
stio, clarè enim quid sit docet nostet auctor. De artemone ut velum 
est, multa inter scriptores concertatio, sed quae nihil ad nostrum insti¬ 
tutum. Errorem Hermolai, qui Vitruuianum artemonem seu epa¬ 
gonta confundit cum ergata, quam machinam Arganum nostri appel¬ 
lant, exagitat quispiam, nec iniuria, longè enim haec absunt, porròin¬ 
v dictum , nemo dubitat, atractione igitur verbum, eò 
quod trochlea illa ad ductarium ergata trahendum, magnam afferat 
commoditatem. Artemon verò, si Graecam originem, non autem La¬ 
tinae linguae ulum spectes, generalis o , aptari, alligari. Ve¬ 
neti epagonta, artemonemue, trochleam, pasteccam vocant, auctore 
in Vitruuium Barbaro. 
EPHEBEVM. I. 5. c. 1I. Ephebeum in medio. Hoc autem est exedra am¬ 
plißima,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer