SIGNIFICATIONE.
61
rus ita edissetit: In nauibus metiendis ex spatio quod est inter remos, inter¬
scalmium dictum, sumitur modulus & mensura illa fortè à duobus cubitis
sic dictum. Legitur autem in aliquibus codicibus dichisim, est autem dijax
& dijchisis gubernaculi pars illa, quae ansa dicitur, cuius mensura ex inter¬
scalmio sumitur. Sed obseruauimus in triremibus interscalmio partes omnes
mensurari. Isthaec ille, à quo scire velim, quid sit Graecis dijchisis, quidue
dijax? Certè, vel Vitruuio teste, l. 10. c. 8. Gubernaculi ansa non dijax,
sed dicitur, quo vocabulo totum etiam gubernaculum notatur. Il¬
lud mirum, nec Giraldum in libro de Naui, neque Bayfium in suo de re
nauali, ubi de partibus nauium agunt, licet aliàs diligentissimos, quic¬
quam de dipechaice dicere, quidue sit declarare. Bayfius nominauit ex
Vitruuio, sed de nominis ratione nihil dixit. Ego sane cum Barbaro i¬
deo dipechaicen dictam partem illam puto, quod bicubitali esset spa¬
tio, id enim sonat , unde , a .
DIPLASION. I. 3. c. 1. Duodecim autem, qui ex duobus simplicibus nu¬
meris est, & factus Diplasiona. Simplex numerus senarius est, ex duplici
senario duodenarius, Graecè duplum dicitur.
DIPLINTHI. l. 2. c. 8. Lateritij verò (parietes) nisi diplinthi aut tri¬
plinthi fuerint sesquipedali crassitudine, non possunt plus quàm unam susti¬
nere contignationem. Si verbum Latinè reddas, bilater, triplin¬
thos trilater. Nostrates huiuscemodi parietes duarum vel trium testa¬
rum, id est frontium, vulgò appellant, frontem siquidem lateris, testam
dicunt. Veneti autem & Aemiliae incolae, duorum vel trium quadrello¬
rum murum dicunt, auctore Barbaro. Laterem enim quem nos mato¬
nem, quadrellum nominant.
DIOPTRA. I. 8. c. 6. Libratur autem dioptris. Libratorij huius instru¬
menti usum innuit Vitruuius, formam reticet, nec verbis, quod de
chorobate facit, seriò depingit, puto vulgatissimam rem noluit legen¬
tium oculis aut auribus inculcare. De Dioptra ita Suidas, ¬
, d a ànisou rl rovinr i aui-
. Dioptra, inquit, mechanicum artificium, quo Geometrae ad amus¬
sim, ex interuallo pinnarum venantur mensuram. Tum Pisidis Poetae
carmen hoc inducit.
?
Haec antè multo tu Dioptrâ perspicis.
dici asserit. Emanat dictio à Graeco verho , dispicere,
perspicere, collimare. Dioptrae meminit & Polybius, cui necessariò
sunctum esse oporterè ait , nempe canaliculum, per quod fit ipsa
meti¬