SIGNIFICATIONE.
Asseres, ait, directi disponantur interse, neplus spatium habentes pedes bi¬
nos &c. Deinde, Hique, asseres cum ad formam circinationis fuerint distri¬
buti, catenis dispositis ad contignationes, siue tecta erunt, crebriter clauis
ferreis fixi, religentur mox asseribus difpositis tum Tomicè &c. Asseres
hoc loco appellauit circinata illa è tabulis pegmata, quae à caementa¬
rijs nostris fabris, passim (Arabicavoce, nescio unde aduocata) Centani
seu Centari, dicuntur. Arcus siquidem pontium & fornicum ea natio
Cantarath nominat, unde Almicantarath, hoc est, arcuatas in Astrola¬
21
bisdotso partes circulorum agnominat, quae per fummum verticem
Zenith appelfant, transeuntes, ad horizontem pertingunt, & aliàs Lati¬
na voce descendentes dicuntur. Habent autem eiusmodi asseres circi¬
nati duplicem usum in concamerationibus faciendis. Si enim cocto la¬
tere fiunt, curuaturis camerarum dum materiam sustinent, dant for¬
mam, sin autem canniciae, metaxas storeasue clauis suffixas continent,
quod vel ex ipsius Vitruuij verbis palàm fit. Ait enim, Hique asseres cum
ad formam circinationis fuerint, distributi &c. Barbarus à germano
sensu aberrauit. Si enim asseres isti, ut ipse inquit, circa parietes dispo¬
nuntur, quomodo intelligit distantiam intet eos, ex Vitruuiano prae¬
scripto, oportere esse bipedalem?
ASPLENION. I. 1. c. 4. Vnde etiam Medici quaerentes de eâ re, inuene¬
Yunt in iis locis berbam, quam pecora rodendo imminuerant lienes, ita eam
berbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod etiam à,
Cretenses vocitant. Asplenon ergo, non Asplenium herba, quam Ara¬
bes Cetracum dicunt, lienosis, ut asserunt Medici, utilem. Vnde du¬
ctum nomen, id enim Asplenon valet, quod sine splene vel liene. Sed
haec nostri non sunt instituti, nisi quantum ad illustrandum Vitruuium
faciunt.
ASSES. vide AXIs.
ASSVLAE. I. 7. c. 6. Quibus autem locis hae copiae non sunt, camenta mar¬
morea, siue assulae dicuntur, quae marmorarii ex operibus deijciunt, pilis fer¬
reis tunduntur, & cribris excernuntur. Diminutiuum ab asse, id est, ta¬
bula. Vox Plauto familiaris, omne fragmentum denotat, sed illa inpri¬
mis, quae marmorarij, ut ipsemet Vitruuius docet, ex operibus deijci¬
unt. Nostrates scaglie appellant, Graci ede ςo.
ASTRAGALVS. I. 3. c. 3. Astragali faciendae sunt, octaua partis trochili,
Pars est lonicae spirae. Nostrates Archirecti Tondinos dicunt, quidam
etiam, ut ait Barbarus, Talos, Talonesue. Duas habet Astragalos, ea
basis,