Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

176 
DE VERBORVM VITRVVIANOR. 
debeant, non abhorret à vocabuli preprio. Inuenitur etiam apud veteres a¬ 
ctos vestibula ob eam significationem dicta, quod in his locis ad salutandos 
dominos domorum quicunque venissent stare soleant, cum introeundi dare¬ 
tur copia, atque ob hanc cognitionem (est qui emend et constitutionem) 
& quasi stabulationem, primos ingressus domorun vestibula nominatos, 
Cic. Oratore: Vestibula nimirum honesta aditusque ad causam faciet illu¬ 
feres. Haec ille. Quem mirum est exempli gratia Ciceronis locum indu¬ 
xisse, in quo auctor ille non propriè sed a de vestibulis mentio¬ 
nem facit. Videtur posse dubitari utrum sit pars domus necne. Gellius 
enim, seu is sit Agellius, ex Caecilio Gallo ait, Vestibulum non esse in ipsir 
adibus, nec partem adium. Sed locum anteianuam domus, perquem à via 
aditus accessusque est ad ades, in quo quidem, inter viam & fores, loco saluta¬ 
tores & clientuli patronos praestolabantur, ut deducerent. Esse autem ante 
fores ex Plauto euincitur in Mostell. ait enim: Viden vestibulum ante 
actes, & ambulacrum eiusmodi? In eo custodes morabantur, unde Virg. 
Acn. 6. 
cernis custodia qualis 
Vestibulo sedeat? 
Sed & ex Cicerone idem videtur euinci, ait enim in orat. pro Caecin¬ 
na: Non modo limine tectoque adium tuarum, sed primo aditu vestibulo¬ 
probibere quempiam. Idem in septima Verr. Siciliam Italiae vestibulum 
appellat, atqui ab ea diuisa est. Quidam verò domus partem putarunt, 
videntes à Vitruuio cum atrio, peristylio, tablino numerari, quas par¬ 
tes esse domus nemo negauerit. Quicquid tamen sit, vestibulum extra 
domus seu aedium septa fuisse, certum est. Ait enim Perottus ubi de sta¬ 
bulo, unde vestibulum, partem non esse domus, hoc est Atrium 
at aliqui patarunt, sed locùm ante ianuam domus vacuum, per quem à via 
ad aedes esset iter. Etenim qui domes amplas antiquitis faciebant, consuesse. 
locum ante ianuam relinquere, qui interfores, domum, & viam medius es¬ 
set, ita ut qui in eo consisterent, nec in domo essent, nec in vià. Et sanè Vitru¬ 
uius inter loca ponit communia, in quibus etiam inuocati venire pos¬ 
sunt. Alciatus item vir doctissimusl. fin. de verb. sign. ait: Vestibulum, 
quod Graci  ocant, tametsi extra ianuam domus sit, adibus tamen 
adscribi, & cen earum membrum existimari. Dicebatut autem antiquis 
vestibulum non modò aedium, sed templorum, sepulchroium. Graeci qui¬ 
dem aedium non sactarum prothyron dicebant, templorum verò ac¬ 
, & urbium . De templis enim Polluxl. I. c. i. , ¬ 
aa. Aditus quoqu, & vestibulum. Romae Basilica D. Pauli amplum ha¬ 
bet vestibulum. Habebat etiam Basilica vetus D. Petri: Mediolani ve¬ 
rò
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer