Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

SIGNIFICATIONE. 
bus defignantur ANALEMMATORVM forma, ex quibus perficiuntur, ad ra¬ 
tionem locorum & umbrae Gnomonum, horarùm descriptiones. Anaiemma¬ 
torum dixit, analemmatum debuit, haec ad Grammaticos. Quid autem 
sit analemma declarat ipse, at descriptione prolixa quidem, sed, si veri¬ 
tati est locus, inconcinna satis & parum lucida. Ait enim, analemma est 
ratio conquisita Solis cursis, & umbrae crescentis, à brumaeobseruatione in¬ 
uenta, è qua, perrationes architectonicas, circinique descriptiones, est inuentus 
effectus in mundo. Meum non est hanc examinare, modestia non pati¬ 
tur, & auctoris ipsius dignitas & vetustas, sed nec opus. Analemmatis 
usum Ptolemaeo esse vetustiorem, ex Vittuuio docemur. Ea de re Pto¬ 
lemaeus egregium libellum Syro cuidam, familiari suo scripsit; quem, 
Federicus Commandinus magister meus, & in matura senectute iu¬ 
uentutis meae excitator, non modò Latinum fecit, sed commentarijs e¬ 
tiam doctissimis illustrauit. Eius, nempe Commandini (Ptolem. enim 
praetermisit) descriptio ita habet. Analemma appellarunt veteres coelestis 
spharae speciem & formam quandam, in plano descriptam, communem vide¬ 
licet sectionem meridiani, & aliorum circulorum, adiunctis paralellorum 
semicirculis, ex quâ dierum quantitates, umbrarumque gnomonis rationes, 
& alia quacunque ad horologiorum descriptionem necessaria sunt, facilè de¬ 
prehenduntur. Sic ille. Ego autem, si per modestiam liceret, pauciori¬ 
bus sic finitem. Instrumentum esse ad Solis umbras in plano horologii 
venandas terminandasque solariùm describendorum gratia. Vocabulum 
Græcum est, à verbo  l , colligere, constringere, 
comptehendere, nec à re ipsa vox abnuit. Est enim analemma col¬ 
lectio, assumptioue, intra circuli planam superficiem, eorum omni¬ 
um, quae ad umbratum indagationem & Gnomonicen uniuersam per¬ 
tinent. Alio sensu idem vocabulum habes Ecclesiast. c. 10. Paralip. 2. 
c. 10. & Hesychio; sed hoc nil ad nostrum institutum. 
ANALOGIA, l. 3. c.1. Ca autem (de symmetria loquitur) paritur à 
proportione, quae Gracè i dicitur. Audiamus Quintilianum l. insti¬ 
tutionum primo. Analogiam pracipuè quamproxime ex Graco transfe¬ 
rentes in Latinum, proportionem vocauerunt. Cic. haud aliter l. de uni¬ 
uers. quae Gracè analogia, proportio Latinè dici potest. Non possum satis 
mirari, oculatissimos viros in re tam clara caligasse, analogia proportio 
quidem non est, sed è proportionum (quas s, id est, rationes, Grae¬ 
ci appellant) similitudine comparata. Consulatur bonus Euclides l. 5. 
elem. def. .        an hmm mes angla voia gies. 
B 2 
Hanc
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer