Full text: Baldi, Bernardino: De verborvm Vitrvvianorvm significatione. Siue Perpetuus in M. Vitruuium Pollionem commentarius

DE VERBORVM VITRVVIANOR. 
coteris. Nomen à gyratione & circulatione, quam significant ipsa ver¬ 
ba , , quanquam primum illud nusquam memini lege¬ 
re, certè hinc factum est  circumfluum, Hesiodo insulae epi¬ 
theton, quo usus etiam una dempta littera Sophocles in Aiace, teste 
Barbaro. In aliquibus vetustis codicibus legitur , , indu¬ 
mentum, circumpositio, prima lectio me iudice alteri praeferenda. 
Est autem  circumfluere,  verò circumcurrere. 
AM PHITHALAMVS. l. 6. c. 10. In prost adis autem dextrâ ac sinistrâ cu¬ 
bicula sunt collocata, quorum unum thalamus, alterum amphithalamus 
dicitur. Amphithalamus ex Philandro ancillarum thalamus, sed unde 
hoc, reticet. Hermolaus emendatè magis, antithalamum legit, & à 
Plinio in epist.  procoetium, id est antecubiculum vocari affir¬ 
mat. Nostrates contracameram, uti anticameram & retrocameram di¬ 
cunt. Apud Barbarum in commentariis habes exactam Graecae domus 
ichnographiam, in qua thalami huiusmodi & antithalami situm & dis¬ 
positionem oculis expositam habes. 
AMVSIVMI.I. c.6. Collocetur ad libellam marmoreum amusium mediis mani¬ 
bus. Amusium dixit, quod ferè Latini omnes alij amussim vocauere. Est 
autem amussis Budaeo teste, filum quod materiarii fabri ad ligna dirigen¬ 
da rubricâ oblinunt, aut alio colore. Festo norma est regulaue, ad quam 
aliquid exaequatur. Hinc vetus illa apud Plutarchum sententia, ad amus¬ 
sim lapis est applicandus, non amussis ad lapidem. Hinc quoque, ad amus¬ 
sim, id est, exactissimè aliquid facere, veteribus passim est usurpatum. 
Item alba amussi, id est, nullo delectu. Instrumentum hoc  dicunt 
Graci, ς, inquit Ammonius in Categorias; 
,      ,   s    - 
,     , hoc est, uti faber utitur amussi, 
instrumento ad dignoscendum materiei rectitudinem aut curuitatem, ita 
domorum fabricator perpendiculo exigit utrum parietes sint recti, vel secus. 
Vsus est ergo Vitruuius vocabulo impropriè, loco nempe marmoreae 
tabulae, ad libellam amussim'ue exactae & exaequatae. 
AMVSOS I. 1.c. 1. Nec Musicus ut Aristoxenus, sed non amusos. Voca¬ 
buli potestate seruata diceres sine Musis, à Musis alienus, agrestis, illi¬ 
beralis, indoctus, Vitruuio est sine Musica, quâ mente, id est, pro non 
Musico, vel Musicæ experte, id est, turpi, , non Musicum 
id est, indecens erratum, usus est Plato in libris de Rep. 
ANALEMMA, l. 9. c. 4. umbrarum enim aequinoctialium magnitudini¬ 
bus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer