DE VERBORVM VITRVVIANOR.
164
bitror, unde vulgò Etrusci nastrum, id est taeniolam dicunt. Canalicae¬
los, aît, cateri discriminant nextrulo introducto. Mirum hominem do¬
ctum striam pro canaliculo accepisse, quod tamen fecit, ait enim: Ter¬
tiam partem striarum quae infima in columnae longitudine sit, plerique omna
opplent rudente. Nostrates sttiam pianettum dicunt. Cosmus Bartholus
Nextrulum Alberti pianuzzum reddidit, quod vocabulum refert &
Barbarus in commentariis Italicis.
STRIGES. I. eod. c. 3. Columnarum striges faciendae sunt XXIIII. Item I.
eod. c. 4. Circastrigium caua. Philander, Barbarus, & omnes ferè no¬
uitij atque recentiores, striges hoc loco, & ubique apud hunc aucto¬
rem legunt. At doctissimus Budaeus hac de re in haec verba: strigiles in
antiquis libris Vitruuii impressis benè legebatur, ubi nuncstriges legitur &
strigium l. 4. c. 4. & l. 5. c. 7. nam id verbum apud Celsum legitur l. 6.c.6.
licet in impressis strigem pro strigilem legatur. Iucundus Veronensis itaim¬
mutauit, qui strigem affirmat in antiquis legi. Graecum est verbum, ut Vi¬
truuius ait l. 10. c. 15. Sic enim appellat partem catapultae, quae canaliculus
ab eo dicitur. Caesarquoque Caesarianus strigles legit, & antiquo usus
videtur codice, quanquam in eo errasse videtur, quod strias pro canali¬
cuso ipso acceperit. Sed hunc hominem, licet laboriosum, parui ta¬
men faciendum esse diximus alibi. Audiamus Hermolaum à nobis in
stria allegatum: ipsa caua, hoc est canaliculi, strigles ab eodem Vitruuio di¬
cunturl. 4. Circa striglium, inquit, caua & angulos striarum. Item l. 7.
canaliculus striarum qui striglix, inquit, appellatur. Hactenus ille, ex cu¬
ius verbis clarè patet, strigiles non striges praetulisse veterem lectio¬
nem. Erroris ansam lucundo praebuit locus credo Vitruuij, l. 10. c. 15.
in antiquis codicibus corruptus, ubi legitur, canaliculi, qui Gracè sis
dicitur. Eidem scopulo impegere Philander & alij, at non Turnebus,
qui libro 2. c. 4. ait, canaliculi qui Gracè strix dicitur, hoc falsum, neque
enim Gracè sic appellatur, sed , & sanè per quàm optimè. Ego ut ve¬
tetem lectionem approbo, sic nouam & adulterinam prorsus im pro¬
bo. Caeterùm cur caua ipsa strigiles appellata sint, is facilè cognoscet,
qui ipsius cauitatis formae animum atque oculos adiecerit. Sunt enim
similes horum canaliculorum cauitates strigilum cauitatibus, quibus
antiquitus passim in balneis utebantur, quorum imaginem si quis po¬
stulat, Mercurialem adeatl. primo, de re Gymn. c. §. in eo tantùm dif¬
ferunt, quod hi strigiles recurui sint, columnarum verò canaliculi recti
quod tamen ad similitudinem unde factum est vocabulum parùm re¬
fert. Graeci striatas columnas appellabant, ac si dicas, virgatas.
Sed