153
SIGNIFICATIONE.
da unde &à Gracis dicitur mameas, quod es indaginem significet. Co¬
positum igitur est nomenà &am , venatio, indagatio. Plutarchus
in Marcello, variata aliquantulum forina, instrumenta Mathematica
quaedam, puto solaria, vel eiusmodi, dixit. Eodem enim pacto di¬
citur &am , veluti i &a . Quidam Latini
perperàm scribunt absque aspiratione scioteras & scieteras. Certè in
Pliniano codice l. 21c. 76. ita legimus: Anaximenem Milesium Anaxi¬
mandri discipulum, primum horologium qued appellant Sciotericum, La¬
cedemone estendisse. Quanquam, ut alibi adnotauimus, moris apud La¬
tinos fuit; Graecas hasce aspirationes aliquando despicere. Suidas ait,
ticies effe , genus nauigii, quod sanè mihi nouum videntur.
necalias auditum, forte legendum . Huius Sciotheris nec Bai¬
sium nec Giraldum intet nauigiorum genera meminisse, certò scimus.
Caeterùm utrum Sciatheras stylum tantum denotet, vel instrumentum
totum, nempè Solare horologium, dubitari posset. Vitruuius pro gno¬
mone, Plutarchus pro instrumento quodam mathematico, Plinius
pro Solari. Latam igitur habet significationem.
SCIOGRAPHIA. l. 1. c. 2. Ichnographia, Orthographia, Sciegraphia.
Quid sit Sciographia ipse Vitruuius explicat, subdens, item Sciographia
est fronti & laterum abscedentium adumbratio, ad circinique centrum o¬
nnium linearum responsus. Hermolaus in glossematibus Plinianis ad
cap. 10. libri 35. ita scribit: Sciographia ex Vitruuii l. primo, quanquam
scenographia fortasse rectius apud eum scribitur, quoniam pictura sit non
solum arca, ut ichnographia, nec frontis tantum, ut orthographia, sed tecti
uniuersi. quod scenam, hoc est, tabernaculum vocare mos Gracorum est.
Hactenus Hermolaus, quem tamen tacito nomine refellit gentilis suus
Daniel ita inquiens: Sunt qui legunt scenographiam, id est, uniuersi tecti
deformationem, sed si quis recte consideret & definitionem Vitrauianam,
Smp;rem ipsam, certè non scenographiam, sed sciographiam legi debere, ut e¬
tiam legitur, videbit. Ego huic magis assentior. Caeterùm sciographia
Graecum verbum, propriè umbrae descriptionem significat, quod La¬
tini unica voce adumbrationem dicunt. Distinguitur autem adumbra¬
tio ab ipsa lineatione, qua ichnographia & orthographia absoluitur
quod umbras addat, & oculis non tantumodò lineas, sed & rerum spe¬
cies explicatiores subijciat. Verùm, non inutiliter hoc loco dubitauit
Barbarus, utrum de adumbrata rerum imagine, quae per opticen fit, vel
de erectione, quam nostri profilum dicunt, intellexerit Vitruuius, & sa¬
nè auctoris verba priorem sensum prae se ferunt; utilitas verò aliud re¬
V 2
quirit