SIGNIFICATIONE.
dicas tractorii generit est machina, cum areo aut ligneo orbiculo, qui per a¬
xiculum versatur, traiecto fune ductario. Vtimur etiam hauriendam e pu¬
teis aquâ. Vocabulum est apud Latinos non infrequens modò, sed, ut
ita dicam, solitarium & inusitatum. Nusquam enim apud eos memini
me obseruare. Sed & Vitruuij aetate à paucis nomen illud usurpatum
fuisse inde colligimus, quòd dicat à nonnullis, hoc est à quibusdam pau¬
cis rechamum appellari. Trochlea de quouis orbiculo dicitur, Graeco
vocabulo , sed propriè de machina illa tractoria, quam nostri
taleam vocant, de qua Pollux l. 10. i iα, ia, ia, T roch¬
lea partes tonia, topia, exonia, fortè legendum axonia. Sed de trochlea
suo loco. Porrò si rectè ea Vitruuij verba expendantur, ad rechamum
139
autem imum ferrei forfices religantur, apparet eam trochleae partem li¬
gnumue dici, (manganum appellat Pappus l. 8.) in cuius cauitatibus
orbiculi ipsi induntur. Vocabuli originem ignoro, scio Mosen de ope¬
re Phrygionico scripsisse Maa sè Rochèm, opus plumarij vel acupicto¬
ris, quod nostri rechamum dicunt, sed hoc ad rem non facit. Cael. I. 26.
c. 29. aliquid videtur innuisse, quod non sit aspernandum, ait enim:
Rhochmi sasés, id est scissuarae profunda, nam rechamus trochlea est, sen
manganum, per cuius orbiculum summum traijcitur ductarius funis. In¬
nuere enim videtur , id est, scissura factum rechamum, quod
àre ipsa non est alienum, siquidem truncus ipse, in quem orbiculi inse¬
runtur excauatur, & quodammodo seinditur, quanquam nec multi
hanc coniecturam diuendo.
REGVLA.I. 4. c. 3. Guttarum longitudo sub taniâ contra triglyphos, alta
cum regula parte sextam moduli prapendeat. Regula fit à regendo, eius enim
regit manum qui rectam lineam ducit, Graecè eo sensu , quanquam
Vitruuius maluerit instrumentum hoc, Graeca item voce euthygram¬
mum appellare. Nos de regula nihil, quod ad architecturam non spe¬
ctet, afferemus. Itaque quod pertinet ad supradictum auctoris nostri
locum, regula pars illa est triglyphi, quae sub taenia eminet, à qua guttae
ipsae dependent. Videtur autem esse pars trabis in ipso epistylio, quasi
in quodam loculamento cubiliue inserta. Barbarus in versione Italica
regolettam dicit, Palladius verò architectus listellum. Alia quoque pars
triglyphi eodem nomine huic ipsi nostro auctori appellatur. De trigly¬
pho enim scribens ait, Regula una in medio formetur, femur, quod Gra¬
cè ungès dicitur. Est autem plana illa pars in medio trig ypho, quae est in¬
ter canaliculos, de qua vide in verbo femur. Caeterum id notandum, à
Philandro ornamentorum partes illas omnes dici regulas, quae planae
sunt