Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

0065-01

24. CHRISTIANI HUGENII,
Const. f .
DE

CIRCULI MAGNITUDINE
INVENTA.

Theorema I. Propositio I.

SI Circuli portioni, ſemicirculo minori, trian-
gulum maximum inſcribatur, & portioni-
bus reliquis triangula ſimiliter inſcribantur,
erit triangulum primo deſcriptum duorum ſimul
quæ in portionibus reliquis deſcripta ſunt minus
quam quadruplum.

Eſto circuli portio A B C, ſemicirculo minor, cujus diameter
B D; maximum autem inſcriptum ſit triangulum A B C,
hoc eſt, quod baſin & altitudinem habeat cum portione eandem. Et reliquis duabus portionibus inſcribantur triangula item ma-
xima A E B, B F C. Dico triangulum A B C minus eſſe quam
quadruplum triangulorum A E B, B F C ſimul ſumpto-
rum. Jungatur enim E F, quæ ſecet diametrum portionis
in puncto G. Quoniam igitur arcus A B bifariam dividitur
in E puncto, erit utraque harum E A, E B, major dimi-
diâ A B. Quamobrem quadratum A B minus erit quam qua-
druplum quadrati E B vel E A. Sicut autem quadratum A B
ad quadr. E B, ita eſt D B ad B G longitudine; quia qua-
dratum quidem A B æquale eſt rectangulo quod à D B & circuli totius diametro continetur, quadratum vero E B æ-
quale rectangulo ſub eadem diametro & recta B G. Minor
igitur eſt B D quam quadrupla B G. Sed & A C minor
eſt quam dupla E F, quoniam hæc ipſi A B æquatur. Er-
go patet triangulum A B C minus eſſe quam octuplum tri-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer