Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

EPISTOLA. aliâ aſſumptâ formâ quantum libet arctè ſeſe conſtringentibus e-
laberetur. Verum age, inſpiciamus jam quo rem deducas, poſt-
eaquam verbi continere novam ſignificationem elicuiſti, eâque
vetera theoremata tam ſcitè interpolaſti. In Corollario propo-
ſitionis 40. lib. 10. quò tam ſæpe provocas, id unum egiſſe vi-
deris, unas ex aliis difficultates nectendo, ut ſi quis argumen-
tationis tuæ tenorem conſectari cupiat, is defeſſus abſiſtat pri-
uſquam ad finem pervenerit. Ego ad eum uſque locum te ſecu-
tus ſum, ubi ſpatia Y & Z aſſumi jubes: Inde non ulterius pro-
cedendum putavi. Adeo enim manifeſto vitio atque ἀγεωμετρησίἀ
ibi laborat conſtructio tua, ut tibimet ipſi exploratum id eſſe du-
bitare nequeam: ſed quoniam alia evadendi ratio non occurre-
bat, ſperaſti, credo, in tanta obſcuritate nemini illud facile
animadverſum iri. Dein, inquis, aſſumantur duo plana Hyper-
bolica Y & Z, rectis alteri aſymptotorum parallelis incluſa. Nullâ
aliâ præcautione aſſumuntur quam quod rectis alteri aſympto-
torum parallelis includi ea neceſſe ſit. De magnitudine utriuſ-
que aut ratione quam inter ſe ſervare debeant nihil præcipis. I-
gitur quamlibet magnum aut parvum unum quodque eorum
abſcindi poterit. Mox tamen rationem ſpatii Y ad Z cum aliis
rationibus comparare inſtituis, quas prius ſecundum certam de-
terminationem aſſumpſiſti, tibique hoc demonſtrandum propo-
nis, Rationem totalem planorum X ad T tam eſſe multiplicem ra-
tionis totalis planorum Y ad Z, quàm ratio totalis ſolidorum G H
ad I K multiplicata eſt rationis totalis ſolidi L M ad N O. Quid-
nam, quæſo, abſurdius, quam de quantitate ejus rationis ali-
quid enunciare, quæ prorſus in certa ſit ac vaga? Equidem ex
hoc ſolo ſatis liquere puto, quam fruſtra primæ Quadraturæ
ſuppetias ferre tentaveris, cum in eo quod præcipuè tibi ex-
plicandum erat, tam inſigniter delinquas. In tribus reliquis an
meliore fortunâ uſus ſis, ſi me inquirere oporteat, talentum
non meream. Id tamen ſcito perpetuum adverſus vos argumen-
tum fore, quod rationem peripheriæ ad diametrum quam ſin-
gulis quadraturis datam eſſe profitemini, ipſi tamen exhibere
non poteſtis; non autor ipſe Quadraturæ, non tot ejus diſci-
puli, qui tot jam annis in id incumbunt, ut paucioribus Ilium
expugnatum ſit. Datam eſſe rationem, Euclides definivit, cui CHR. HUGENII AD XAVER. EPIST. poſſumus æqualem invenire. Quis autem ad veſtram illam hoc
pertinere credet, quæ irrito labore toto decennio quæſita eſt? Nam quod ſufficere exiſtimatis ſi modo viam commonſtraveri-
tis quâ emensâ ad quæſitum perveniatur, obſtacula vero, at-
que innumeras difficultates quibus præſepta eſt, non remove-
tis, videte cui perſuadere poſſitis, eâratione tetragoniſmi ne-
gotium à vobis confectum eſſe. Illud ſanè vos conſequi apparet,
ut, dum ultra non proceditis, minus expoſiti ſitis ad promi-
ſcuos omnium inſultus, difficilius etiam à peritioribus oppu-
gnemini, paratioremque habeatis receptum. Facile enim acrius
inſtantes proportionum & proportionalitatum veſtrarum tene-
bris involvere poteſtis, atque eſſicere ut tandem veluti nox præ-
lium dirimat. Hoc ipſum ne mihi eveniret, cum exetaſin Qua-
draturæ conſcriberem, metuebam, atque ut caverem operam
dedi; id unum conatus, ut, quatenus fieri poſſet, autorem ad
abſurdum compellerem, nimirum ut vel nolle ſe vel non poſſe
Quadraturam ſuam abſolvere fateretur. Eo fine ignota prius at-
que informia corpora dimenſus ſum, exhibitiſque prioribus
duabus ſolidorum proportionibus, petii ut inde tertiam elice-
ret, utpote quam cognitis illis notam dixiſſet. Ad quas angu-
ſtias redactum non aliâ ratione defendis, quam expoſtulando
mecum quod autori tuo modum præſcribere præſumam qua-
drandi circulum, ac jubendo denique ut meminerim quid & cui
ſcribam. Ego verò quomodo quadratus fiat circulus, nec di-
dici, nec præſcribo; ſed hoc urgeo; ut quem ille modum ſe
inveniſſe contendit, eum reapſe utilem & efficacem eſſe demon-
ſtret. Atque ita, quid ſcripſerim & in quem finem, me non
neſciviſſe, ſatis jam tibi conſtare arbitror. Cui vero ſcripſerim,
ne hoc quidem puto me oblitum fuiſſe. Vides autem quam hac
in parte longe diverſum ſonent Carteſii literæ atque Elogia ve-
ſtra: quorum utris potius ſubſcribendum ſit aliorum judicio de-
cerni malim quam meum interponere. Hoc tamen autorem
Quadraturæ ſcire velim, tanto majori eruditionis & candoris
opinione apud me futurum, quanto maturius ab errore ſuo reſi-
piſcet. Vale.

Dat. Hagæ Com. 2. Oct. 1656.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer