Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRIST. HUGENII gitur: ſed quam primum materia hæc poteſt agere etiam ad
alteram partem (quod evenit ſi tubum concutiendo, vel im-
mittendo parvam aëris bullam, occaſio detur huic materiæ ef-
fectum ſuum inchoandi) preſſio illius æqualis erit ab utraque
parte, ita ut ſola ſuperſit æris preſſio quæ ſuſtinet Mercu-
r@um ad ordinariam altitudinem 27 pollicum; Eadem de cau-
ſa in experimento aquæ aëre purgatæ, poſt remotam preſ-
ſio em aëris evacuando recipiens B, altera illa preſſio ejuſ-
dem materiæ agit etiam ut antea in ſuperficiem aquæ in vi-
tro D, & cohibet ne aqua in Phiala C deſcendat. Sed
ubi minima bulla aëris intrat phialam, materia quam dixi
tranſire per vitrum & aquam, ſubito inflat bullam, editque
preſſionem æqualem illi, quæ agit in ſuperficiem aquæ in vi-
tro D, quare omnis aqua phialæ defluit, & ad libellam cum
illa, quæ eſt in vitro ſeſe conſtituit.

Quæret forte quiſpiam cur preſſio ejus materiæ non agat in
aquam ſuſpenſam in phiala C, & in Mercurium in tubo D ni.
Boyle, etiam dum vaſa hæc plena ſunt, quoniam ſuppoſui,
illam haud difficulter penetrare vitrum æque ac aquam & Mercurium? Et quare particulæ ejus materiæ non ſe jun-
gant, & incipiant preſſionem, cum continuo in aqua & Mer-
curio eant & redeant, & vitrum non impediat illarum com-
municationem cum particulis exterioribus.

Ut huic difficultati fiat ſatis, quæ revera maxima eſt, di-
cam, licet partes ejus materiæ, quam ſuppoſui, tranſitum in-
veniant inter illas, ex quibus vitrum aqua & Mercurius for-
mantur, non tamen dari tranſitum ſatis latum ut plures ſimul
tranſeant, neque ut ſe moveant vi, quæ requiritur ut diſper-
gantur partes Mercurii vel aquæ, quæ inter ſe habent quen-
dam nexum. Et ex hoc ipſo nexu ſequitur, (licet ad par-
tem ſuperficiei interioris vitri, quæ tangit aquam vel Mer-
curium ſuſpenſum, plures partes premantur actione particu-
larum ejus materiæ, cum tamen plurimæ partes aquæ aut
Mercurii non premantur, quæ a partibus vitri teguntur,) par-
tes aquæ aut Mercurii ſeſe mutuo ſuſtinere, omneſque ſuſpen-
ſas hærere; quia minor eſt preſſio in ſuperficiem aquæ vel ar-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer