Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRISTIANI HUGENII hærere propter aërem in recipiente ſuperſtitem, & qui [?] ope
machinæ, non ſatis exactæ, annihilari non potuit.

Similem conſtrui machinam curaveram, & licet nondum
mutaveram quæ in ſequentibus correxi, ita tamen omnia
adaptaveram, ut inſtituto experimento memorato aqua in
tubo ad libellam aquæ in vitro deſcenderit; Quare in inſti-
tuendo experimento non tubo longitudinis memoratæ indi-
gebam. Adhibui tubum novem pollicum cum globo cavo
in extremitate ut patet in hac figurâ.

198.1.

TAB. LVI.
fig. 7.

Concipiendum eſt vitrum CC in totum aquâ repleri, ex-
tremitatemque apertam immergi aquâ in vitro D; utrumque
obtegitur vaſe B, cujus os apertum applicatur molli cuidam
cimento, quo lamina AA induitur; hæc perforata eſt in
medio parvo foramine, per quod exit aër, quando agitatur
antlia; ſi adhibita aqua frigida experimentum inſtituatur in
totum vas C evacuatur, donec aqua ad libellam aquæ in vitro
D deſcendat.

199. EXPERIMENTUMI.
Aqua, ſublatâ aëris preſſione, hæret in tubo.

SEd ad finem menſis Decembris ejuſdem anni 1661. cum
reliquiſſem aquam illam in vacuo per 24 horas, (quo
plane purgatur bullis aëris quas ejicit, quando adhibetur fri-
gida) cumque impleviſſem vas C, admiratus vidi, licet opti-
me eduxerim aërem ex vaſe B, aquam nullatenus deſcen-
dere ex vaſe, quod plenum remanebat. Non poteram ſu-
ſpicari ullum in machinâ meâ vitium dari, nec vas B
non bene fuiſſe obturatum; ſed ut quidquid rei eſſet
expiſcarer, detraxi phialam C ex vaſe, & poſtquam in
hac admiſi parvam bullulam aëris, repoſui phialam ut an-
te; & agitatâ machinâ, vidi tandem omnem aquam de-
ſcendiſſe prope ad libellam illius quæ erat in vitro D. Id
mihi perſuaſit, non dari vitium in machinâ & aquam aë-
re purgatam manere ſuſpenſam; licet vas B fuerit plane
aëre vacuum vel ad minimum ita, uti erat quando aqua

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer