CHRISTIANI HUGENII
netarum, Solem ambientium, conſpecturi ſimus, vel ob te-
nuiſſimam eorum lucem, vel quod univerſæ, quibus ſerun-
tur, orbitæ in unum idemque lucidum punctum cum Sole
confunderentur. Hic igitur poſiti, merito eandem omnium
ſtellarum rationem naturamque eſſe exiſtimaremus; & ex
una, propius inſpecta, de cæteris quoque judicari poſſe ni-
hil ambigeremus. At nunc Dei benignitate, ad unam ex
ipſis, Solem videlicet noſtrum, admoti ſumus, ac tam pro-
pe acceſſimus, ut circum eam ſex minores globos converti
cernamus; & circa horum quoſdam, alios obire ſecunda-
rios. Cur itaque non eo judicio nunc utamur; ac prorſus
veriſimile putemus non ſolam hanc ſtellam tali comitatu cin-
gi, aut aliqua in re cæteris præminere? Neque etiam ſolam
circum axem ſuum converti; ſed potius cæteras omnes ea-
dem hæc ſimilia habere? Ergo hac ratione etiam cuncta illa
quæ in Planetis circumſolaribus ineſſe, ad Terræ noſtræ ſi-
militudinem diſſeruimus, conſentaneum erit, ut ad innu-
meros Planetas alios, tot mille Solibus additos, æquè per-
tinere credamus. Eruntque & illic ſtirpes & animalia, at-
que etiam ratione inſtructa, quæ cœli convexa mirentur, & fidera obſervent, motuſque eorum intelligant; atque omnia
denique habeant, ſine quibus neque hæc haberi poſſe ſupra
oſtendimus.
157.1.
Nihil impe-
dire, quo mi-
nus creda-
mus circa
unamquam-
que ex fixis,
ut circa So-
lem, eſſe
Planetas.
Quam mirabilis igitur quamque ſtupenda mundi amplitu-
do & magnificentia jam mente concipienda eſt. Tot So-
les, tot Terræ, atque harum unaquæque tot herbis, arbo-
ribus, animalibus, tot maribus, montibuſque exornata. Et
erit etiam unde augeatur admiratio, ſi quis ea, quæ de fixa-
rum ſtellarum diſtantia & multitudine hiſce addimus, per-
penderit.
Tantam igitur eſſe diſtantiam hanc, ut quæ Solem Ter-
ramque interjacet, Terræque diametrorum duodecim millia
continet, ei comparata, exilis plane habenda ſit, non una
ratione conſtat: atque hac inter cæteras, quod ſi proximæ
quædam inter ſe ſtellæ notentur, quæ claritate plurimum
differunt; velut in media caudæ, (quæ duplex eſt) Urſæ