Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

COSMOTHEOROS, LIB. II. aut æſtus maris cieat? Nemo erit qui pulcherrimo inde ſpe-
ctaculo fruatur Telluris noſtræ in ſe revolutæ, & nunc cum
Europa Africam, nunc Aſiam, nunc Americam oſtentantis; nunc plene, nunc dimidio orbe lucentis? Omnes item quæ
Jovem ac Saturnum circunſtant Lunæ, æquè inutiles vacuæ-
que ferentur? Non habeo equidem quod dicam, cum nulla
ab re ſimili conjectura ſuppetat. Magis tamen probabile vi-
detur ob corporum præſtantiam, aliquid in ſuperficie eorum
geri, aliquid creſcere ac vivere, qualecunque tandem id ſit,
& quantumlibet à rebus noſtris diverſum. Poſſet forſan ſtir-
pium animaliumque ibi vitam aliud quid, aquæ noſtræ diſſi-
mile, ſuſtentare. Poſſet exiguus humor in terra, non æque
ac noſtra, aquam combibente, ſufficere radiis Solis, unde
rorem educerent, alendis herbis arboribuſque idoneum. Quod idem Plutarcho in mentem veniſſe video in eo qui de
Facie in orbe Lunæ eſt dialogo. Nam neque apud nos, niſi
ſumma maris ſuperficie, ac tenui veluti pellicula opus eſſet,
ad humorem terris, ſatiſque ſuppeditandum, quem Solis vis
elicuiſſet, quique in rorem tantum, non vero in nubes con-
denſaretur. Sed hæ admodum leves ſunt conjecturæ aut ſu-
ſpiciones potius, nec aliud habemus ex quo de Lunæ no-
ſtræ, atque etiam reliquarum natura aliquid colligamus. Omnium enim, uti diximus, eadem putanda eſt; idque præ-
ter adductam ſuperius rationem, etiam hac alia confirmatur,
quod ſicuti Luna noſtra eandem perpetuò faciem ad nos ob-
verſam habet, ita & illæ Joviales ac Saturniæ ad ſuos Plane-
tas primarios. Mirum videatur hoc ſciri potuiſſe; at non
erat difficilis conjectura, poſtquam, ut paulo ante dixi, ani-
madverſum fuit extremam Saturniarum tunc ſolum conſpici,
cum Planetæ huic ad occidentem poſita eſt; ab oriente ve-
ro ſemper eam latere. Facile enim perſpicitur id inde eve-
nire, quod magna ſui parte obſcuriorem ſuperficiem habeat
hæc Luna; quæ pars obſcurior cum ad nos converſa eſt,
tunc cerni nequeat præ luminis tenuitate. Cumque ſemper
in orbitæ ſuæ latere quod orientem ſpectat obſcurata reperia-
tur, in altero nunquam, manifeſtum indicium eſt eandem

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer