Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHISTIANI HUGENII alantur. Nihil enim aliter gigni poſſe omnes fere Philoſo-
phiarbitrantur; & fuere inter præcipuos, qui ex aqua omnium
rerum originem eſſe dicerent. Etenim, ſicca & arida quæ
ſunt, motu carent: abſque motu vero nihil corporibus, quo
augeantur, accedere poſſe manifeſtum eſt. At liquidorum
particulæ, & inter ſe continue moventur, & facile ſeſe ubi-
que inſinuant; quo fit, ut non tantum ſeipſas, ſed & alias
diverſæ naturæ, quas ſecum vehunt, creſcentibus apponere
aptæ ſint. Ita enim, aquæ affluxu, & herbas adoleſcere, fo-
liiſque & fructibus augeri, & lapides ex arena concreſcere cer-
nimus. Itemque metalla & cryſtallos, gemmaſque incre-
menta inde capere ſatis conſtat, etſi in his obſcurius id ani-
madvertitur, propter lentiſſimos progreſſus; quodque ſæpe
non in iis, quibus enatæ ſint, locis cavitatibuſque reperian-
tur; pervetuſtis, ut videtur, Terræ ruinis convulſionibuſ-
que disjectæ. Sed aquæ elementum a Planetis non abeſſe,
veriſimiles quoque conjecturæ ſuppetunt, ex teleſcopiorum
obſervationibus. Apparent enim in Jove tractus quidam re-
liquo diſco obſcuriores, iique non eadem ſemper forma per-
manentes, quod nubium proprium eſt. Maculæ vero, quæ
immutabiliter globo ejus inhærere conſpiciuntur, ſæpe lon-
go tempore obtectæ manent, nubibus videlicet illis interce-
ptæ, è quibus deinde rurſus emergant. Atque etiam nubes
in medio Jovis diſco exoriri quandoque annotatum fuit, & maculas quaſdam minores exiſtere, reliquo corpore magis
lucidas, neque eas diu ſupereſſe; quas Caſſinus ex nivibus
eſſe conjectabat, cacumina montium inſidentibus. Mihi non
improbabile videtur, terræ regiones candidiores eſſe, ſuper-
fuſis nubibus plerumque occultatas, ac nonnunquam ab iis
liberas.

156.1.

Aquas a
Planetis non
abeſſe.

Apparent, etiam in Marte, lucis & obſcuritatis diſcrimi-
na, ex quibus converſio ejus ad Solem, viginti quatuor ho-
ris cum 40 ſcrupulis primis, abſolvi reperta eſt; nubes tamen
nondum fuerunt animadverſæ, idcirco quod multò minor cer-
nitur quam Jupiter; etiam cum maximè ad Tellurem appro-
pinquat. Præterquam quod & intenſior Martis lux, utpote

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer