CHRISTIANI HUGENII
enim quæ in Terra, imo quæ in Cælo quoque aſpicimus,
aliquis Democriti, aut etiam Carteſii ſectator, ita ſe expla-
naturum profiteri poſſit, ut tantum atomis & motu horum
indigeat; in herbis tamen & animalibus fruſtra erit, nec de
primo eorum exortu quidquam veriſimile adferet; cum ni-
mis maniſeſto appareat, nunquam vago, ac fortuito corpu-
ſculorum motu, talia quædam prodire potuiſſe: quippe in
quibus omnia ad certum finem egregie apta accommodata-
que cernantur; cum ſumma prudentia, & legum naturæ,
ipſiuſque Geometriæ, cognitione exquiſita, quemadmodum
in ſequentibus ſæpius oſtendetur: ut jam omittamus illa in
progignendo miracula. Quod ſi igitur in Planetis nihil aliud
quàm vaſtæ ſolitudines, corporaque inertia, & vita caren-
tia reperiantur; atque abſint ea in quibus clariſſime certiſſi-
meque Architecti ſupremi ſapientia eluceſcit; haud dubiè
multum dignitate & pulchritudine concedent Telluri noſtræ: quod, ut jam dixi, rationi adverſatur.
156.1.
Nec deeſſe
illis anim@
lia.
Non igitur ſic; ſed erunt & ibi corpora quædam motu
prædita, ſeſeque ipſa moventia, neque his quæ in Terra
ſunt ignobiliora; adeoque erunt animantia. His autem po-
ſitis, jam de herbis quoque fere neceſſario concedendum eſt; ut ſit aliquid quo illa alantur. Omnia verò hæc non aliter
quam in ſuperficie Planetariorum globorum exiſtere, dubita-
ri non poteſt; cum calore Solis gaudere ac foveri debeant; cujus radiis, non ſecus quam Tellus noſtra, expoſiti ſint.
Sed dicet aliquis, celerius quàm par eſt, hic nos progre-
di. Nam, ut non negetur res aliquas in Planetarum ſuper-
ficie reperiri, quæ ibi creſcant & moveantur, Deoque au-
ctore, non minus quam noſtra hæc, dignæ ſint; longè di-
verſam tamen earum poſſe eſſe naturam, ut nec materia, nec
creſcendi more, nec extrinſeca forma, aut internis partibus,
quidquam iis, quæ apud nos ſunt, ſimile habeant: ac talia
ſint denique, ut nihil ejuſmodi in mentem homini venire
poſſit. Hoc igitur jam quæramus quam ſit veriſimile; & an
non potius credendum ſit, non tantam eſſe diverſitatem