Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

COSMOTHEOROS, LIB. I. noſcat etiam, ex ſingulari Kepleri obſervatione, quomodo
Planetarum, interque eos Telluris, a Sole diſtantiæ tempo-
ribus periodorum, quas retuli, certa quadam proportione
reſpondeant; quam poſtea Jovis quoque & Saturni Comites,
horum reſpectu, ſervare deprehenſum eſt. Intelligat quam
contra motus naturam quiddam comminiſcendum ſit, quo
demonſtretur cur ſtella Polaris, in extrema cauda minoris Ur-
ſæ, exiguo nunc circulo moveatur, duobus gradibus & ter-
tia parte à Polo diſtans; cum ante annos mille octingentos
viginti, ætate nempe Hipparchi, duodecim gradibus, 24
ſcrupulis, ab eodem Polo abfuerit: poſt aliquot vero ſæcu-
la, ad 45 gradus inde receſſura ſit, & poſt annorum vigin-
ti quinque millia, eodem quo nunc eſt, reverſura. Ut pro-
inde cælum totum, ſi circumrotari dicatur, ſuper alio atque
alio axe id faciat neceſſe ſit, quod eſt abſurdiſſimum; cum in
Copernici hypotheſi nihil ſit explicatu facilius. Denique ex-
pendat omnia illa, quibus, ad argumenta Copernico objici
ſolita, Galilæus, Gaſſendus, Keplerus, aliique plurimi re-
ſponderunt. Quorum rationibus ita ſublati ſunt qui ſupere-
rant ſcrupuli, ut omnes nunc Aſtronomi, niſi tardiore ſint
ingenio, aut hominum imperio obnoxiam credulitatem ha-
beant, motum Telluri, locumque inter Planetas, abſque du-
bitatione decernant.

156.1.

Copernici
doctrinam
quæ rationes
confirment.

In altero, quod dixi, ſchemate, ita horum globi cum So-
le oculis ſubjiciuntur, ac ſi juxta ſe poſiti eſſent. Atque hic
rationem diametrorum, ad Solis diametrum, eam ſecutus
ſum, quam tradidi in libro de Saturni Phænomenis. Nem-
pe Annuli Saturnii eam quæ 11. ad 37; Globi incluſi, ad
eandem Solis diametrum fere, quæ 5 ad 37; Jovis, quæ 2
ad 11; Martis, quæ 1 ad 166; Telluris, quæ 1 ad 111; Ve-
neris, quæ 1 ad 84; quibus nunc addo Mercurii, quæ eſt 1
ad 290 ex Hevelii obſervatione Anno 1661 habita; cum in
Solis diſco Mercurius conſpiceretur, noſtro tamen, non il-
lius calculo.

156.1.

Planetarum
magnitudi-
nis inter ſe
& ad Solem
ratio.
TAB. LV.
fig. 1.

Quomodo autem hæ noſtræ magnitudinum rationes inven-
tæ ſint, tum ex cognita proportione diſtantiarum à Sole, tum

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer