Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

CHRST. HUG. ASSERT. SYST. SAT. bella quadam, Sereniſſimo Magno Duci Hetruriæ, Fratri T. C. dicata; unde oportet nihil motos fuiſſe interea ſatellites,
quod quidem animadverti poſſet. Poſtea vero alüs tribusan-
nis, 1655 nempe, cum duobus inſequentibus, in tantum pro-
greſſi fuere, ut medio horum annorum rotundus Saturnus ſpe-
ctatus ſit, extremis vero utriſque cum binisad latera orbibus,
interſtitio aliquo à medio corpore disjunctis. Utinam ridi-
culi Syſtematis inventori pœna conſtituta ſit, ut motuum iſto-
rum anomalias inveſtigare teneatur. Piget vero me ultra in
his immorari: ſed tamen pauca pro meo illo Saturni comite
dicere cogor. Hunc, quia videbatur aliquid in Syſtemate ſuo
turbaturus, ſupra Saturnum Fabrius relegavit, ita nimirum ut
totus quem percurrit circulus, Planetâ ſuperior jaceat. Sed
immerito prorſus; ego enim cautionem me dabo, nihil eum
anſatis illis phaſibus occurſu ſuo nociturum, cum puſillus ad-
eo ſit, ut ne quidem, cum prope ad Saturnum accedit, con-
ſpici queat: raro etiam, nec niſi cum rotundus eſt Saturnus,
inter diſcum ejus & nos tranſeat, idque ſemidiurno ſpatio. Sinat itaque in ſua illum manere orbita, unáque Mediceos
Planetas in vias ſuas, à Magno olim Galilæo circa Jovem at-
tributas, reſtituat, quos nullam omnino ob cauſam, quam
quidem aut ipſe adducit, aut ego animadvertere poſſum, lo-
co ſuo ſimiliter expulit.

148.1.

TAB. LII.

Jamque percenſui, ni fallor, Princeps Sereniſſime, omnia
quæ adverſus me Euſtachius de Divinis, ſeu potius P. Fabrius
conquiſivit, quæve ad ſuam hypotheſin ſtabiliendam commen-
tus eſt, quæ quum animo reputo, nulla ſane invenio, quibus
non pro me ſibi eruditi reſponſuri fuerint, aut venturi tem-
poris experientia. Interim pauca hæc repoſuiſſe non me pœ-
nitet, quia, licet artificem illum merito neglexiſſe tacendo vi-
deri poteram, non idem fortaſſe contra alterum, quem ferunt
alicujus nominis eſſe adverſarium, valiturum erat ſilentium; utique quum ſatis omnibus conſtet pleraque ab hoc fuiſſe ſup-
peditata, multique, non tam qul [?] d, quam à quo ſit objectum,
reſpiciant. De cætero rogo C. T. ut, qua uſus ſum in diſ-
putando, libertatem boni conſulat: Idque ita, ſi & provo-
catus in arenam hanc deſcendi, & juſtæ defenſionis terminos
nuſquam tamen exceſſi, FINIS.

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer