Full text: Volumen secundum. Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica. (2)

SYSTEMATIS SATURNII. brius contendet, eſſe nimirum materiam aliquam quæ radios
ſolares omnino non reflectat, quippe qui de quatuor novis,
quos fingit, Saturni ſatellitibus, duos atros, ac per ſe invi-
ſibiles, nulliſque ſolis radiis illuſtrandos, reliquos vero ſplen-
didos eſſe imaginetur. Verum hypotheſim illam jucundiſſi-
mam poſtea videbimus; ſunt enim alia etiam prius ventilan-
da quibus noſtra oppugnatur.

Dixi planam annuli ſuperficiem, eam quæ nobis obverſa
eſt, aliquando à Sole averſam non illuminari, unde nimirum
nec cerni nobis tunc poſſit, ac proinde nullas Saturno anſu-
las præſtet. Quod cum certiſſima ratione fieri demonſtrave-
rim, adverſarii mei breviter atque uno verbo negant, opti-
ciſque regulis refelli dicunt. Quomodo tamen? Ponendo ſci-
licet & Saturni diſtantiam & Solis diametrum longe quam ego
majores, quo ſiatut ſuperficies dicti annuli, ad nos ſpectans,
ſemper quoque à Sole lumen accipiat. Atqui ego & diſtan-
tiam illam & diametrum (nam una alia expendet) multo ma-
jores exhibui in Syſtemate meo quam alius quiſquam omnium
Aſtronomorum. Nam cum Ptolemæus & Copernicus dia-
metrum Solis, tantum 5 Terræ diametris taxent; Ariſtarchus
& Bullialdus 7; Ricciolus 33; Wendelinus, quo pluribus ne-
mo, 64; ipſe 111 dedi, nec ſine ratione ut puto. Et Fabrio
tamen parcus fuiſſe videor, qui Solem longe majorem etiam
fieri vult, ne ſtare hypotheſis mea poſſit, utque merito hanc
Optices ignorantiam mihi impegiſſe videatur. Cum ipſe in-
terim vel Optices vel Aſtronomiæ uſque adeo imperitus ſit,
ut non advertat, licet centies millies majorem quam ego So-
lis diametrum ſtatuat, ac ſimul planetariorum orbium ampli-
tudinem eadem proportione adaugeat, tamen diametrum il-
lam, ex Saturno conſpectam, non niſi 3 circiter ſcrupulorum
fore; atque etiamſi tanta illinc appareret quanta nobis in Ter-
ra poſitis, tamen illa quam dedi demonſtratione evinci, ſu-
perficiem annuli ad nos verſam, aliquando Solis lumine non
illuſtrari, propterea quod planum annuli productum, inter
nos Solemque tranſeat. Nam ſi hoc fieri quandoque neget,
oportet ſtatuat diametrum Solis, (quod ridiculum eſt) ipſius

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer